Charter Document - 02270090
Charter Number: | 02270090 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In invocatione uni et veri Dei Notum sit omnibus S Matris ecclesie filiis tam presentibus quam eorum posteris quod ego tercius Bernardus de Sancto Salvio desiderans fulciri meritis et precibus beatorum martyrum Cirici et Julitte cum antecessoribus meis a quorum benignitate Nivernensis mater ecclesia in predictorum martyrum honore dedicata habet et possidet ecclesiam de Varennis cum oblatione tota et sepultura ad cumulum benignitatis eorum dono et concedo predicte matri ecclesie omnes redditus et consuetudines quas in cimiterio de Varennis videlicet habebam et post obitum matris mee habiturus eram et insuper oleas tres extra cimiterium duas adpresens ex integro tertiam vero presentialiter dimidiam post decessum matris mee totam Quod si ei forte placuerit ut partem illam quam in his supradictis possidet in vita sua ad salutem anime sue beato Cirico dimittat concedo et ut fiat percupio Accipio tamen ex benignitate canonicorum sex libras denariorum et per locutores hujus rei XII solidos