Charter Document - 02270088
Charter Number: | 02270088 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1080 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et individue trinitatis Veterum patrum institutione res sancte ecclesie sic ex auctoritate providendo in futurum disponere atque confirmare debemus quatinus versutia vel malitia alicujus pravi hominis innitente nullo modo possint evelli neque destrui Plerumque enim solet contingere ut quod a bonis et rectis Deo inspirante constituitur a malis et iniquis suggerente diabolo totius boni adversario depravetur atque suffocetur Quapropter ego tertius Hugo sancte matris Ecclesie Nivernensis episcopus pro amore canonicorum predicte Ecclesie Deo sanctoque ejus martyri Cyrico ibi servientium omnem illam consuetudinem quam habere videor in quadam villa que Chatingia vocatur in nomine sancte et individue trinitatis tribuo et concedo ita ut quicunque infra spatium cimiterii domum habuerit vel illic manserit sive meus sive cujus libet alterius homo nullius consuetudinis habeat iniquam requisitione quamdiu ibi fuerit nisi ad opus canonicorum quos supra memoravi Hoc testamentum tali conditione instituo atque confirmo ut quicunque meorum successorum vel secularium illud calumniari voluerit anathematizatus et excommunicatus perpetualiter cum Juda traditore Domini damnetur Preter hoc dono illis quendam hominem nomine Guidonem cum omni prole que ex illo procreabitur Signa illorum qui intervenerunt S Hugonis presulis S Hugonis de Fraxineto tunc temporis canonici et prepositi S Landrici sacerdotis S Odonis cantoris S Brunonis Acta est Nivernis publice regnante Philippo