Charter Document - 02270087

Charter Document - 02270087


Charter Number: 02270087
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1070
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte trinitatis amen Quoniam ex multis scripturarum exemplis insuper ipso redemptore nostro auctore in evangelio dicente didicimus quia eleemosyna animas a morte liberat et non patitur ire in tenebras redimendis animabus salutiferum est ut unusquisque ex sibi collatis facultatibus Domino et sanctis ejus pro abluendis peccatis ejus largiatur et quod largitus fuerit nec ille nec aliquis heredum ejus seu quelibet persona Deo postmodum subtrahat Quod si omnibus generaliter hoc intimatum est illis maxime qui bona ecclesiarum in injustitiam detinent est necessarium ut Deo et ecclesiis quibus prius attitulata fuerunt dum vivunt ea restituant ne in extremo examine a districto judice audiant discedite a me maledicti [] Quod ego miles Hernulfus de Roda quondam bone memorie Frotmundi filius valde pertimescens et tam me quam parentes meos peccasse cognoscens ecclesiam beati Symphoriani martyris de Melsa quam Roclenus episcopus a Nivernensi ecclesia olim sequestraverat et antecessoribus meis injuste distribuerat Deo et beato martyri ejus Cyrico ad stipendium canonicorum sibi servientium reddo tribuo concedo conjuge mea nomine Luca atque Hugone fratre meo laudantibus atque volentibus oblationem videlicet ex integro et sepulturam quam in ea teneo et possideo et feodum presbyterale et omnes consuetudines quas in presbytero habebam et possidebam Item trado eis cimiterium tribus domibus exceptis quatinus deinceps in eo quicquid eis placuerit faciant ac disponant ut omnes per manum canonicorum in eo habitantes ubicumque meas coluerint terras decimas eis persolvant et reddant Quod si iidem canonici meas operati fuerint terras decimas eis tribuo atque concedo Simili modo tribuo eis decimas omnium vinearum suarum quas habent apud Tiliam et decimas earum que sunt ad mediam plantationem Et quicquid de rebus ad ecclesiam pertinentibus in posterum conquirere potuerint absque ulla retentione laudo eis et concedo Nec non etiam pro salute anime mee et parentum meorum et ut anniversarios dies eorum annuatim cum devotione celebrent trado illis et concedo de exclusa mea decimas et iu omnibus aquis meis piscaturam quotiens unus aut plures eorum ibi fuerint Et ob hanc dimissionem et hujus carte confirmationem dederunt mihi canonici quadringentos denariorum solidos et mulam unam et uxori mee Luce dederunt in denariis XX solidos Et quando hoc placitum factum est adfuerunt viri quam plures videlicet Arnulfus miles de Evrapicto Girarmus de Jaliniaco Rotbertus de Melsa et Guido frater ejus Bernardus Bardinus Bernardus Bonitus Archimbaldus Massetus Rodulfus prepositus Arnulfus Grimaldus Signa canonicorum qui interfuerunt S Bernardi Malguini S Hugonis Capellani S Rotberti Rufi S Titbaldi tunc temporis de Melsa sacerdotis Signa aliorum canonicorum S Petri decani S Raginerii cantoris S Girberti succentoris S Fulcherii qui cartam scripsit et dictavit vice Raginerii cancellarii Acta est Nivernis publice regnante Philippo