Charter Document - 02270085
Charter Number: | 02270085 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1000 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Deum diligentibus tam presentibus quam futuris sit cognitum quod ego Bernardus et uxor mea nomine Alpasia annuentibus filiis meis et filiabus pro remedio animarum nostrarum et antecessorum scilicet Odelardi et patris mei et matris atque omnium parentum successorumque nostrorum donamus et concedimus Deo et genitrici ejus Marie atque almifico martyri S Cyrico et Julitte matri ejus atque canonicis ibi Deo servientibus in doto altaris in pago Nevernensi et in quadam villa que vocatur Villaris alodum totum quod tenemus et possidemus de supradicta villa videlicet terras cultas et incultas cum pratis masnilis casualibus et arabili terra Si quis vero ex heredibus nostris hanc donationem calumpniaverent et abstulerit non vindicet sed quibus litem intulerit auri libras X componat et post finem vite penas infernales possideat