Charter Document - 02270084
Charter Number: | 02270084 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1000 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus S Matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod Ego Roclenus de Druiaco divina Dei gratia contactus pro salute anime mee et antecessorum meorum derelinqui salvamentum ex integro quod in terra S Cyrici habere videbar et concessi Deo et canonicis ecclesie ejusdem martyris Similiter etiam dedi et concessi predictis canonicis medietatem illam quam in Goscelino Deuxello juste seu injuste habebant Itemque donavi eisdem canonicis porciunculam illam quam in Rodulfo cognomento Bello altari possidebant Has autem prefatas concessiones vel donationes feci viventibus atque audientibus hiis idoneis testibus videlicet Adam de Marchia et Francone de Muxiaco nec non et Frotmundo de Druiaco fratre ejus Malguino laudante atque volente Raginaldo filio meo ante presenciam domni Guilelmi Nivernensis comitis et Odonis de Albiniaco atque Hugonis de Viviniaco et Guidonis Vermilii et Oliverii militis