Charter Document - 02270080

Charter Document - 02270080


Charter Number: 02270080
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1000 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum fieri volumus omnibus christiane fidei cultoribus tam presentibus quam eorum sequentibus quod ego Hugo miles de Trozungia consilio parentum atque amicorum meorum laudantibus atque volentibus filiis meis videlicet Hugone et Girberto nec non et Umbaldo atque uxore mea nomine Beliarda pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum condono canonicis S Cyrici atque dimitto consuetudinarios pastus quos ab eis solitus eram recipere Preterea calumpniam quam in uxore cujusdam rustici cognomento Calcafanum habere videbar omnino dimitto illis et derelinquo ita ut neque ego neque aliquis parentum meorum aliquid in ea vel in filiis suis vel in posteritate sua requirat aut capiat Querelam vero quam in terra eorum de Carrusiaco quamvis injuste habebant eis dimitto et ne aliquis parentum meorum ulterius inde calumpniam faciat prohibeo Hanc itaque cartam fieri jussi et factam laudavi atque firmavi et uxor mea et filii mei similiter laudaverunt et confirmaverunt ut firma et rata deinceps permaneat De communitate tamen predictorum canonicorum pro hac condonatione ut firmior et stabilior permaneret centum solidos habui