Charter Document - 02270079

Charter Document - 02270079


Charter Number: 02270079
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1083
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei summi Notum volumus fieri omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam eorum posteris quod ego tertius Hugo Dei gratia Nivernensis episcopus communi decreto canonicorum meorum et assensu terram que burgo sancti Stephani jungitur et ab uno latere terra sancti Petri clauditur quam sub censu octo denariorum Hubertus tenuit hostiliarius cujus terre parrochia sancti Agricole fuisse dicebatur monasterio sancti Stephani quod situm est in suburbio Nivernis et monachis inibi servientibus terram illam censumque supradictum et parochiam jure perpetuo tradimus Et quia hoc facimus domnus Willelmus comes qui predictum locum sancti Stephani destructum atque pauperrimum reedificare nititur concedit ecclesie sancti Cyrici et canonicis per manum nostram quod satis est opportunius quodcumque scilicet in villa Parigniaci habere videbatur id est terram et censum et ejusdem terre mansionarios cum consuetudinibus suis Si posterorum aliquis traditionem istam legaliter sanctiam calumniare presumpserit sub maledicto erit quod annuntiat lator prisce legis maledictus sit inquit qui patrum suorum statuta divellit Acta est Nivernis publice anno domini MLXXXIII indictione VI regnante Philippo rege Francorum Raginerius a commentariis dictavit et scripsit XIIII kalendas Junii feria VI Hugo episcopus S Wibodus decanus S Gosbertus thesaurarius S Raginerius cantor atque scholarum ecclesie magister S Odo S Giraldus S Stephanus S Willelmus comes cum filiis suis Raginaldo Willelmo et Rotberto Autissiodorensi episcopo