Charter Document - 02270077

Charter Document - 02270077


Charter Number: 02270077
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ex institutione sanctarum scripturarum veteris ac novi testamenti communiter est omnibus impositum quatenus sanctam ecclesiam utpote matrem spiritualem pro viribus tueantur et magnificent et de propriis facultatibus largiendo ex intimo cordis affectu eam honorificent Quod si communiter omnibus est impositum multo magis illis qui pontificali honore sublimati per manus Apostolicorum atque Regum in ea presidendo ceteris preeminent Si enim ipsi nequeunt vel nolunt de facultatibus aliqua tribuere saltem debent ei que sua sunt cum summo studio et omni cautela conservare et contra occursantes ac dissipatores semetipsos scutum inexpugnabile opponendo debent eam pre ceteris defensare Unde notum facere volumus omnibus ecclesie filiis in Christo et in ea regeneratis tam presentibus quam eorum posteris quod Domnus Hugo pontifex magnanimus bona ecclesie nostre sibi commisse in diebus suis non solum viriliter conservavit verum etiam plura nobis ad augmentum stipendii nostri de suis facultatibus contulit Nam ceteris que ab eo sunt collata pretermissis abbatiam sancti Troesii cum omnibus ad eam pertinentibus nobis tribuit et unam sylvam que vocatur Calma et de tota terra nostra raptus incendia infracturas duella et de nostris ecclesiis synodos et paratas similiter nobis omnino contulit et ea nobis in perpetuum pontificaliter assignavit Post cujus decessum Hugo nepos ejus communi consensu cleri et populi licet invitus licet coactus tandem suscepit episcospatum Hic fuit vir magnificus et per omnia laudabilis electus a Deo gratus clero omnibusque venerabilis et quia justiciam dilexit et odio iniquitatem habuit oleo sancto Deus eum unxit et super plebem suam exaltando in sacerdotem eum sibi elegit Qui virtutum munere ditatus et morum honestate conspicuus abnegata penitus omni mala voluntate erga clerum sibi commissum usus est summa et inenarrabili pietate Hic oves sibi creditas et salutis pabulo assidue cibavit et virtutis viam qua graderentur exemplo proprio ut pastor prudens notificavit ecclesiamque suam multis muneribus et pluribus manufactis operibus auxit et honestavit nobisque plurima conferens beneficia victum nostrum bonus pastor et pius augmentavit Namque primum quod domnus Hugo presul nobis contulerat laudavit atque firmavit deinde ipse sua gratia multo plura superioribus datis adjunxit Abbatiam quoque Sancti Agricole extra muros civitatis sitam cum casatis aliisque appendiciis volente atque laudante Goffrido Autissiodorensi Episcopo qui eam ab illo tenebat nobis canonicis et posteris nostris in perpetuum tribuit atque concessit Et quia Miles quidam nomine Raginaldus de Matchio censum qui colligitur de domibus ad ecclesiam pertinentibus calumniabatur hujusmodi cum eo pactum habuimus videlicet solidos LX ei dedimus et ipse calumniam ex toto dimisit quatenus et in vita sua et post mortem deinceps censum totum absque ullius calumnia habeamus et possidemus Ecclesiam vero de Verenis quam antecessor suus Roclenus quintus ab eo nomine tantum episcopus de dominio episcopatus olim sequestraverat suisque parentibus ad periculum anime sue dispertiverat de manibus tyrannorum eam injuste possidentium partim vi partim precibus pluribus etiam sepe adhibitis ammonitionibus necnon et multa pecunia prius expensa multisque servitiis a nobis exhibitis cum summo labore tandem et summo studio de manibus iniquorum illorum abstraxit et volentibus omnibus atque laudantibus qui videbantur habere videlicet Aimardo canonico et patre ejus Bernardo de Sancto Salvio insuper et Rocleno milite de Duriaco de cujus eam Bernardus pater habebat beneficio idem presul Deo et Sancto Cyrico tribuens ad victum nostrum eam deputavit usque in sempiternum et concessit Nos autem ut concessio Bernardi filiique sui Aimardi firmior in posterum permaneret neve quis post eorum obitum calumniator exurgeret in exequiis cujusdam filii sui nomine Bernardi fratris Aimardi magnas et innumeras exhibuimus expensas videlicet in missis celebrandis et in eleemosynis pauperibus erogandis necnon et in classicis per ecclesias sonandis et in aliis pluribus rebus que ad funebres exequias pertinere videntur Et quia tanta contuleramus in ejus exequiis servitia uxor ejusdem Bernardi defuncti cum filiis suis donationem hanc laudavit atque firmavit Bernardus vero pater item dedit nobis servum unum nomine Raginaldum cum uxore sua et omnibus eorum posteris Dedit etiam nobis aream quandam ante fores ecclesie predicte sitam ad faciendum quicquid voluerimus remisso censu et omnibus omnimodis consuetudinibus Deinde rogavit nos plurimum idem Bernardus ut pro anime sue parentumque suorum quemdam prebendarium suum nobiscum haberemus quem nobiscum suscepimus tali tamen ratione ut quamdiu in refectorio communiter manducaverimus victum ei soli et vestitum subministremus si vero contigerit nos exire vel anni sterilitate seu qualibet occasione de refectorio nihil subministrabimus deinceps eidem prebendario Post hec autem eidem Pontifex sepe memorandus donavit etiam nobis quendam rusticum nomine Umbertum de Valeta cum fratribus suis et sorore omnique posteritate eorum in quibus calumniam se habere dicebat et concessit ut quemadmodum in diebus domni Hugonis presulis patrui sui nobis servierant sine calumnia eodem modo nostri essent nobisque servirent in diebus ejus semper et postea Domos etiam quasdam que fuerant Malguini Archidiaconi juxta claustrum in parte occidentali positas ab illis qui eas tenebant emit nobisque eas cum areis ante et retro idem pastor egregius tradidit Deinde non longo tempore post Bernardus miles de Callentio quasdam consuetudines in villa que dicitur Ars exigebat et in altera que dicitur Caloveus calumniam imponebat Sed salubri persuasione nostri episcopi frequenter commonitus ad ultimum resipiscens omnem consuetudinem quam in villa requirebat intus et extra penitus dimisit et calumniam quam in altera imponebat bona voluntate postposuit Post cujus obitum filius ejus Leoterius qui in tutela Willelmi Comitis remanserat eodem comite laudante et persuadente dimissionem quam pater fecerat laudavit et concessit et calumniam quam in villa Calovei inferebat omnino dimisit et ob hoc in morte patris ejus missas plures celebravimus et classica per ecclesias civitatis sonavimus multaque ad remedium anime ejus obsequia ministravimus Et hec omnia superius memorata et alia quam plurima consilio et prudentia predicti presulis Hugonis viri fama et merito vite clarissimi et adepti sumus et adhuc Dei gratia et sua possidemus Post hec autem idem Pontifex horum omnium notitiam ne lateret posteros ita fieri precepit jactamque manu propria et auctoritate pontificali firmavit comitemque Willelmum et ceteros proceres ad quos laudatio pertinere videbatur eam firmare et laudare fecit Rogavitque et adhuc plurimum rogat suos post eum successores episcopos ut quod ipse de manibus tyrannorum vi et industria summoque labore abstraxit et ad honorem Dei et ecclesie victui canonicorum Deo et altari servientium adjunxit ipsi nullatenus in eorum temporibus ab eorum victu subripiant sed ejus donationi prebentes assensum quod fecit laudent et pro salute animarum suarum consentiant Addidit insuper idem memoratus Pontifex superioribus donationibus et concessit quatenus de ovili canonicorum sive commune sit sive proprium alicujus canonici nullum amplius capiatur pro pastura debitum De porcis autem communibus vel propriis similiter ut pro pastione suorum nemorum non capiant ulterius servientes sui aliquod pretium Boves vero communes vel proprii simili modo non ducantur in ejus corvatam jam amplius De sylvis itidem suis concessit etiam nobis ut ad calefaciendum in commune vel ad domos communes edificandas capiamus quantum necesse fuerit omni tempore Notum facimus etiam quod Roclenus miles de Druiaco tempore presulis Hugonis secundi injuste et ut pessimus raptor ecclesias de Parrigniaco cum tota villa nobis canonicis auferebat qui neque precibus neque muneribus nec aliqua ratione potuit unquam molliri quatenus eas redderet Deo et nobis Verumtamen eum sic induratum ultio divina tandem aspere tetigit et sicut scriptum est eum ad miseram mortem usque perduxit Cui mortuo domnus Hugo episcopus propter hanc quam nobis fecerat injuriam communem omnium prohibuit sepulturam Quod videntes ejus filii Roclenus videlicet et Ragenaldus de patre eorum condoluerunt et tandem animo resipiscentes ecclesias cum appendiciis et totam villam Deo et nobis reddiderunt Sed habebant tunc temporis duos fratres Bernardum scilicet et Hugonem adhuc parvulos et nondum ad hoc laudandum cum fratribus idoneos Qui postquam creverunt et milites effecti sunt ecclesias supradictas et villam nobis calumniare ceperunt Igitur multis verbis multisque certaminibus prius utrobique consumptis ad ultimum de nostro accipientes alter quidem solidos LX alter vero XXX quod eorum fratres pro anima patris sui fecerant laudaverunt pariter et isti bono consenserunt Et pro hoc suscepta pecunia tandem sic sopita est eorum calumnia