Charter Document - 02270074

Charter Document - 02270074


Charter Number: 02270074
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1080
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam eorum posteris quod ego Girbertus Ebrardi filius consentientibus atque laudantibus amicis et parentibus meis videlicet Vitale patruo meo et sorore mea Isemberga aliisque meis parentibus vendo Erberto et uxori ejus nomine Richoldi dimidium arpentum vinee in villa que dicitur Pariniacus et est de alodio Et accepi de suo inter omnia solidos XXXVII Mater vero mea de cujus maritali conjugio erat ipsa vinea habuit pro laudatione sotulares octo denariorum Vitalis autem supradictus patruus meus et uxor ejus Gosberga similiter vendunt alteram medietatem ejusdem arpenti in eodem loco eidem Erberto predicto et uxori ejus que medietas constat eidem Erberto inter unam rem et aliam solidos XXXVII duobus denariis minus Cujus filii cum patris venditionem laudarent unus eorum nomine Raginaldus etate major cum laudare recusaret pater ejus Vitalis dedit ei ob hoc unum quadrantem de planta et Erbertus denarios XII sicque laudavit et concessit Atto vero frater Vitalis ante supradictum commercium ne noceret Erberto si quando vellet emere de fratre suo aliquid idem Erbertus dedit ei Attoni scilicet fructum totum quadrantis arpenti vinee Cujus rei testis est Anselmus sutor qui pro Attone reddidit Erberto solidos V eadem die quos Atto Erberto debebat Si quis autem in posterum calumniare cartam istam presumpserit libram auri componat et carta firma et stabilis permaneat Acta est Nivernis publice anno dominice incarnationis MLXXX indictione III regnante Philippo rege francorum Raginerius cancellarius dictavit et scripsit feria III IIII kal januarii Dimidium arpentum quod Vitalis vendidit Erbertus dedit Deo et sancto Cyrico et canonicis in ecclesia servientibus pro remedio anime sue post decessum suum in hora mortis sue