Charter Document - 02270073
Charter Number: | 02270073 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1000 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si quis sponte sua et bono animo aliquid alieni dimittere studeat oportet ut memoria artificialis inde habeatur ne forte animus intentus pluribus officiis oblivioni tradat illud quod dignum judicamus ut commendetur memorie Scimus etenim plura que nisi industria scriptorum denotarentur omnino illorum mentio oblivioni traderetur non enim tanta est memoria animi quin etate vel negligentia aliqua obscuretur Ut quidam de sapientissimis testatur dicens omnia fert etas animum quoque et quum etas differt animum procul dubio scire potestis artificialem memoriam satis cum magna veneratione debere obstineri et de his actenus nunc quam ob rem hoc incepi ad presens vobis jam manifestum fuerit Pater domni Goffridi thesaurarii S Cirici villam quam nomine Callovenum appellamus diu possessit Postquam vero obitus ejus contigit dimisit villam istam cuidam filio suo Guibodo eo tenore ut clericus efficeretur Que res multo aliter evenit quum rati fuissemus sed quum longa est narratio ad presens dimittamus et quod ad rem pertinet explicemus Contigit ita ut domnus Gosbertus quem cognomine Gosbelinum appellant villam quam paulo superius dicimus injuste calumpniabatur nec etiam ipse tamen sed uxor ejus et filii ejus hoc idem faciebant et inde maximam injuriam beato Cirico et canonicis ejus inferre studebant usque dum Gosbertus filius ejus quem eodem cognomine noncupamus thesaurarius effectus est Facto autem hoc quidquid injuste calumpniabatur de hac villa scilicet prata silvas campos vineas et cetera que ville attinerent ipse pater et uxor ejus et filii ejus dimiserunt beato Cirico et canonicis ejus audiente Guillelmo comite et audientibus pluribus aliis qui omnes una voce dixerunt amen