Charter Document - 02270071

Charter Document - 02270071


Charter Number: 02270071
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum fieri volumus omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Ego [Vubaldus] miles consensu fratrum meorum Bernardi videlicet militis et Reginaldi clerici omnes consuetudines quas videbar habere in villa Ars juste aut injuste Deo et S Cirico et canonicis ibidem servientibus pro remedio anime mee vel parentum meorum dono et libenter concedo Ipsi vero ob istius causam dederunt michi societatem illius loci Insuper etiam aleas domni Odonis Paraphoniste michi dederunt Si quis autem hanc firmitatis cartulam calumniare voluerit cum Juda traditore Domni inferno dampnetur S Hugonis presulis S Guoffridi archiclavi S Hugonis decani S Malguini archidiaconi S Odonis cantoris S Reginaldi fratris sui S Guillelmi comitis S Reinaldi filii ejus Actum est civitate Nevernis publice regnante Philippo rege