Charter Document - 02270070
Charter Number: | 02270070 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum facimus omnibus S Dei ecclesie filiis tam presentibus quam eorum posteris quod ego Girarmus de Porta filius quondam bone memorie Ragimbaldi pro remedio et salute anime mee et antecessorum meorum laudantibus atque volentibus filiis meis videlicet Acardo et Ragimbaldo aliisque meis parentibus trado et bona voluntate concedo quamdam feminam scilicet uxorem Gosberti de Fourcerano cum tota prole sua presenti et futura Deo et S Cirico atque canonicis in ecclesia sua servientibus ea videlicet ratione ut ipsa cum prole sua et posteritate que de illa ventura est servitium quod mihi debetur ab eis reddant canonicis S Cirici a modo et usque in sempiternum Hanc vero donationem laudavit Bernardus de Sancto Salvio atque firmavit de cujus Ego Girarmus habebam beneficio Laudavit etiam domnus Hugo presul de quo Bernardus habere videbatur Item concedo illis conjugem Belini custodis nemorum cum sua tota presenti prole et futura ab ea posteritate et omnes consuetudines quas in vineis mulieris illius solitus eram habere nec non et oleam quamdam in suburbio Nivernis in parrochia videlicet S Troesii sitam omnibus supra nominatis volentibus et laudantibus