Charter Document - 02270069

Charter Document - 02270069


Charter Number: 02270069
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1030
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auxiliante Domino sit cunctis audientibus vel videntibus presentibus scilicet et futuris notum qualiter nos scilicet ego Aldradus et uxor mea Tesce Robertus et Alberga soror sua Gauterius et Ragenaldus nepos suus venditores vendimus quoddam alodum situm in pago Nevernensi et est juxta locum quem rustici vocant ad Campum Borronum Vendimus autem propria voluntate Gauterio canonico et Girberto fratri suo atque Adalelmo canonico arpentos tres et dimidium ex terra arabili Est autem in precio quod accepimus solidos XVII et dimidium et terminatur ita in una fronte terra Sancti Salvatoris in alia fronte pratum Goffridi Tesaurarii in tercio terra Odonis presbiteri in quarto via publica Ea vero lege ut habeant potestatem tenendi donandi vendendi et quod melius voluerint faciant Si quis vero hanc cartam calumniare temptaverit auri libras X componat et postea hec cartula firma et stabilis permaneat S Andraldi Rotberti Gauterii et Raginaldi qui fieri et firmare rogaverunt S Ingeldricus S Berali S Robertus S Costantius S Guarnerius Actum est civitate Nevernis publice Odo cancellarius scripsit et dictavit mense januario Regnante Rotberto rege anno XXXIIII