Charter Document - 02270068

Charter Document - 02270068


Charter Number: 02270068
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1045
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus in Christo viventibus tam futuris quam presentibus quod ego Goffredus miles de Saxiaco et fratres mei videlicet Hugo et Icterius omnem querelam quam videbamur habere in uxore Vitalis et tota prole sua et in Garimberto et fratribus suis et in Guarnerio et filiis ejus et in Constantio Vasteto et Gariberto fratre ejus et sororibus eorum et in omnibus his qui de his supradictis exeriunt vel exituri sunt Deo et Sancto Cirico atque canonicis ibidem servientibus donamus et consilio amicorum nostrorum atque parentum libenti animo concedimus tali videlicet tenore ut supradicta ecclesia omni tempore absque viventis alicujus calumpnia teneat atque possideat Si quis vero huic demissioni vel donationi inposterum contradicere voluerint cum Juda Domini traditore penis infernalibus deputetur et donatio vel firmatio rata sicuti firmata est permaneat Pro hac autem donatione vel dimissione predicti canonici centum solidos Goffredo supradicto dederunt et fratribus ejus