Charter Document - 02270065
| Charter Number: | 02270065 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1073 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Notum fieri volumus omnibus in Christo viventibus tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus miles de Sancto Salvio pro remedio anime mee et uxoris mee Alpasie et parentum meorum antecessorum et successorum dono et libenter concedo Deo et sancto Cyrico necnon canonicis ecclesie ejusdem Deo servientibus medietatem alodi mei quod conjacet ad Foucerannum cum pratis et vineis et terra arabili et masnilibus cum duobus colibertis et progenie illorum que de illis in posterum ventura est et aquis Hanc autem donationem facio vivente mea uxore Post mortem vero uxoris alteram medietatem etiam tribuo cum pratis et vineis et terra arabili et masnilibus et aliis colibertis quos retinueram vivente uxore mea et aquis ut exinde canonici totum supradictum allodium sicut supra dictum est insimul habeant et imperpetuum possideant Si quis autem huic donationi calumpniam inferre presumpserit iram Dei incurrat et sancti Cyrici et cum Juda traditore eternis torqueatur suppliciis Donatio vero quam facio firma atque omni tempore inviolata permaneat S Guosberti thesaurarii S Odonis canonici S Bernardi qui hanc cartam fieri voluit et rogavit S Aimardi atque Bernardi filiorum ejus S Girbaudi militis S Girarmi militis S Guidoni militis Acta est Nivernis publice MLXXIII anno ab incarnatione Domini Indictio XI Regnante Philippo rege Francorum feliciter amen Rainerius precentor ecclesie S Cyrici hanc cartam dictavit XIIII Kl octobris
