Charter Document - 02270062
Charter Number: | 02270062 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0900 - 1000 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam posteris quod quedam matrona nomine Bertasia Bernardo viro suo atque ejus filiis Fulberto cum Bernardo annuentibus ecclesie beati Cyrici atque canonicis in villa Viringie masnilum quoddam pro peccatorum suorum necnon predecessorum parentum remedio donat atque ut hec traditio firma stabilisque in perpetuum maneat hujus cartule jussit assignari nota Quod si quis suorum calumniare presumpserit presumptio ejus irrita fiat ipse vero perpetue excommunicationi subjaceat