Charter Document - 02270061

Charter Document - 02270061


Charter Number: 02270061
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1001
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sit omnibus nostre provincie incolis notum quod Ego Roclenus Nevernice sedis episcopus concedo de precatione Acmardi prepositi et Ragembaldi decani et ceterorum fratrum in cenobio beati atque gloriosi martiris Cyrici deservientium cuidam clerico nostro Teebaldo vocabulo atque canonico clausum unum ex vinea et terra arabili fontem que in ipso clauso cum masnilo et torculari illi et uni heredi suo clerico inibi famulantium sub legitimo censu concedissemus Est autem in pago Nevernensi et in villa Thisgeria quorum terminationes sunt ita in uno latere via publica in una fronte terra sancte Marie in alio latere terra Bernardi in quarto fronte alodum Rotberti militis Cujus petitionem suscipientes concedimus infra memoratas terminationes veluti supra diximus hanc vineam cum terra prelocato Tetbaldo presbitero ac uni heredi ejus clerico post eum eo more ut quandiu vixerint teneant et possideant et omni anno festivitate sacrati Cyrici in camera predica orum fratrum denarios XII in censu solvant Si vero tardi aut neglegentes fuerint in duplo reddant et ideo non perdant Ut autem melius credatur et diligentius corroboretur manu nostra firmavimus et clericorum nostrorum manibus firmare precipimus Actum est civitate Nivernis S Rocleni presulis S Richardi archiclavi S Ragembardi decani S Acmardi prepositi S Huberti abbatis S Vualeranni abbatis S Bertoli abbatis Tetbertus rector scripsit datavit mense aprili anno V regnante Rotberto rege