Charter Document - 02270060
Charter Number: | 02270060 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1003 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Christi sit cunctis fidelibus cognitum qualiter ego Stephanus et conjux mea Guitburgis nomine et Ermendricus et uxor sua Oolgardis et Aalgardus et dilecte illius agine communiter vendimus cuidam homini nomine Stephano simili modo et ipsius mulieri Ermengardi vocate arpentos tres et tres partes arpenti de terra arabili ex nostra hereditate que conjacet in pago Nevernensi et in villa Bruletto in loco qui dicitur campus Rotundus Quorum terminationes sunt tali modo in duabus partibus vie publice in uno latere terra sancti Mauritii in quarto loco terra Eliranni et Ermendrici et Engelberti Infra memoratas terminationes vendimus necessitatis causa jam dictam hereditatem prefato Stephano et uxori sue Ermengardi videlicet solidos XIIII tali ratione ut teneant et possideant et quod amodo melius voluerint faciant Si vero aliquis ex nostris heredibus hanc hereditatem calumpniari voluerit non vindicet sed ei cui litem inferre voluerit auri libras quinque componat et post modum stabilis et firma permaneat Actum est civitate Nevernis S Stephani et uxoris sue Guitburgis Et Ermendricus et conjux ejus Oolgarde et Aalgardi et Amabile ejus agine qui hanc venditionis cartam fieri et firmare rogaverunt S Ragimundi S Odonis S Engelberti S Beraldi Girbertus cancellarius scripsit vice Tetberti cancellarii Datavit in mense aprilis anno VIII regnante Rotberto rege