Charter Document - 02270059
Charter Number: | 02270059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1029 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo gratia Dei Nevernensis episcopus Notum volo fieri cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter venerunt canonici sancti Cyrici ante meam presenciam deprecantes ut eis altaria in dextera parte contra meridiem monasterii sancti Cyrici sita concederem unum quod dedicatum in honore sanctorum martyrum Gervasii et Prothasii Nazarii et Celsi alterum vero desuper in honore sanctorum confessorum Gregorii Nicolai Hieronymi atque Augustini ipsique totum membrum basilice edificarent et me auctorizante atque sanciente sacraretur claustrum ut esset illis placabilis locus sepulture cuicumque esset velle Quorum petitione suscepta consensu ac voluntate Goffridi clavigerii ac Rodulfi decani sive secretarii de quorum ministerio supradicta altaria esse videbantur Concedo libenter ut et ipsi et eorum posteri nominati canonici quecumque ex eis exierint Deo donante habeant in communione Si quis vero hominum invidie stimulo percussus huic cartule vel donationi ullo modo contradicere conatus fuerit quod agere contra fas et jus voluit inritum maneat ad nihilum veniat sitque illi mansio cum Dathan et Abyron quos terra deglutivit vivos et Juda proditore Domini et cum illis qui dixerunt domino Deo recede a nobis quoniam scientiam viarum tuarum nolumus Auctoritas vero hujus cartule ut firma et stabilis permaneat eam propria manu firmavimus nostrumque idem facere jussimus Signum Hugonis presulis qui hoc fieri jussit S Widonis archidiaconi atque prepositi S Goffridi archiclavi S Rodufi decani atque secretarii ceterorum canonicorum Tetbaldi Rodulfi Raginaldi Goffridi Richardi Rannulfi Landrici Ingelberti Diaconorum nomina hec sunt Huberti Oberti Malguini Odonis Bernardi Girardi Hec sunt nomina subdiaconorum Goffridi Tedalgrinni Hugonis Raginaldi Rocleni Eliranni S Raginaldi comitis S Hugonis vicecomitis Frotmundi Rocleni Landrici Frotmundi filii Gozberti Acta civitate Nevernis publice Odo precentor atque cancellarius scripsit mense decembri regnante Roberto rege anno XXXIII