Charter Document - 02270057

Charter Document - 02270057


Charter Number: 02270057
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Bequest
Date: 1000 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Deus omnipotens neminem mortalem in hoc solo fluctuantem absque peccati macula posse subsistere cernens ideoque eternum Gehenne ignis incendium necessario ipsum promerentem vitam amissurum perhennem omnium ipse medicorum doctissimus morbi hujus ad mortem iter agentis medicamen vivificum ac leve licet sit illi grave pie misericorditer que ei concessit Quo sibimet amminiculante Deo mederi ipse possit quemadmodum quibusque possessionem videlicet non minimam accommodavit quatinus eam in boni septies dividentes in pauperibus scilicet erogando in sanctas vero ecclesias restituendo atque accrescendo ceterisque innumerabilibus boni speciebus distribuentes thesaurum in celo sibi centuplicatum reponant ac post hominis exitum se regnaturos in eternum cum Christo gaudeant Quod prorsus ego nomine Icterius Dei gratia non ignorans notum fieri volo omnibus Sancte Dei ecclesie fidelibus quod sancto tactus spiritu intrinsecus mearum nec non parentum reminiscens iniquitatum dominorum meorum consensu ac amicorum dono et dimitto Deo atque Sancto Cyrico cleroque ibi servienti ac servituro Salvamentum scilicet vallium et omnes consuetudines quas presul loci ipsius Roclenus olim predecessoribus meis dedit Quod si quis meorum parentum seu aliquorum hominum nostrarum curam postponens animarum huic deditioni atque dimissioni calumpniam opponere temptaverit cum inimicis Dei penas Baratri perpetim patiatur Dimisit Roclenus salvamentum Berneierium Fulcherium Hubertum Rotbertum fratres Ragenaldum Tetburgarum Rambertum Tecbaldum et Lautbertum fratrem ejus Guinebertum et suavum fratrem ejus Garnerium et Raginerium et fratrem ejus Tetbertum