Charter Document - 02270055

Charter Document - 02270055


Charter Number: 02270055
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1000 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et individue trinitatis patris et filii et spiritus Sancti Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibus quod Ego Girbertus vendo S Cirico ejusque canonicis apud Arcum quamdam terram quam ego sum visus habere omnisque mea generatio ad quam pertinere videtur Terminatur autem ita in uno latere terra S Cirici in una fronte terra Bernardi militis ex aliis duabus partibus via publica Accipio autem in pretio a S Cyrico et ejus canonicis quatuor solidos et dimidium et duo sextaria vini Ut autem melius teneatur et certius ego ipse cum meis parentibus ad quos pertinere videbatur flrmavi Si vero quelibet persona falso opposita huic venditioni contradicere voluerit nullo modo adquirat sed coactus auri libram componat postquam firma et stabilis sicut a me et amicis parentibus factum est permaneat Actum est Nevernis publice