Charter Document - 02270046

Charter Document - 02270046


Charter Number: 02270046
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sacro sancto et exorabili loco in honore Dei et S Marie Dei genitricis sacrato Ego in Dei nomine Girbertus et uxor mea Grimeldis pro amore Dei et refrigerio animarum nostrarum donamus alodum nostrum quod est in pago Nevernensi in villa que vocatur Capella Sancte Marie Terminatur autem de duobus lateribus viis publicis in duobus aliis lateribus terra Sancte Marie Et infra has terminationes donamus predictum alodum nostrum ibi ad sanctam Mariam eo tenore ut quamdiu vixerit Hildegerius sacerdos habeat et possideat et post suum hobitum ad illum locum S Marie perveniat siquidem vero fuerit post hunc diem Qui hanc cartam calumniare voluerit auri libras X coactus persolvat S Girberti et uxoris sue Grimedis qui fieri et firmari rogaverunt S Ragenardi levite S Ademundi Richardus scripsit et dictavit mense martio anno XX regnante Lothario rege