Charter Document - 02270045

Charter Document - 02270045


Charter Number: 02270045
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0964
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam ex multis scripturarum exemplis insuper ipso redemptore nostro autore in evangelio dicente didicimus quia elemosina animam a morte liberat et non patitur eam ire in tenebras redimendis animabus salutiferum est ut unusquisque ex sibi conlatis facultatibus domino et sanctis ejus pro abluendis peccatis suis largiatur et quod largitus fuerit nec ille nec aliquis heredum ejus seu quelibet persona Deo postmodum subtrahat Quapropter ego Bertradus presbyter sancti Cyrici canonicus donator dono donatumque in perpetuum esse volo quemdam alodum meum Deo et sancto Cyrico ad emendum illius loci sacrificium qui est in pago Nevernensi in villa Bussolio sicuti illum de Berneno presbytero acquisivi pro abluendis peccatis meis Deo et sancto Cyrico cum stipulatione subnixa condono Si autem aliquis christianus eum ecclesie sancti Cyrici subtrahere voluerit iram Dei omnipotentis perpetualiter habeat et hec donatio firma et stabilis permaneat Actum est Nivernis civitate Signum Bertradi presbiteri qui hanc donationis cartam fieri et firmari rogavit S Rocleni S Guibodi Tetgerius scripsit et datavit in mense febroario anno X regnante Loterio rege