Charter Document - 02270043

Charter Document - 02270043


Charter Number: 02270043
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 0903
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine Franco Nevernensis ecclesie pontifex notum fieri volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus nostris nostrorumque successoribus hujus rei curam amministranti bus quia petiit a nobis quidem canonicus noster sacerdos nomine Teudgrimmus ut ei concederemus ex rebus S Cirici ad meliorandam ecclesiam S Simphoriani de beneficio Trutbaldi consentiente jam dicto Trutbaldo hoc est Islam super alveum Alerii et campum unum juxta sanctum Amancium et duas olcas juxta ecclesiam pro remedio animarum nostrarum et concederemus et pratum quod dicitur Marciacus ad censum totum et integrum ea scilicet ratione ut annis singulis Kal martii sacerdos ipsius ecclesie rectori beneficiorum pro ipso prato solidos X exsolvat Cujus petitionibus adquiescentes satisfecimus ea vero ratione ut annis singulis supradictum censum sicut scriptum est persolvat et si inde tardus aut neglegens extiterit in duplum restituat et pratum non amittat Et ut hec autoritas certius credatur diligentiusque observetur manu propria subscripsimus et canonicorum nostrorum manibus roborandam esse decrevimus Actum Nevernis civitate coram omnibus S Franconis episcopi S Hildegrini decani S Leodegarii pr S Helie archiclavi Atto laudavit Data in mense januario anno V regnante Karolo rege Johannes primus tabellio rogatus scripsit