Charter Document - 02270041

Charter Document - 02270041


Charter Number: 02270041
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0900 - 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Opitulante gratia Christi sit omnibus Christi fidelibus cognitum presentibus absentibus sive futuris qualiter Ego Ingelbertus necessitate conpulsus vendo cuidam Wualterio S Cirici canonico et sacerdoti et Girberto fratri suo quoddam alodum in pago Nevernensi situm scilicet in villa que dicitur Vernaia et quod vocatur a rusticis vetus clausum cum casuale et puteo Terminationes vero prefati alodi ita sunt in una fronte terra S Marie in altero latere terra S Simphoriani in tertio alodum quod fuit Maginerii sacerdotis avunculi mei in quarta fronte via publica Infra has terminationes consilio parentum et amicorum meorum vendo memoratis fratribus Wualterio et Girberto supradictum clausum tali conventu ut habeant firmissimam potestatem donandi et vendendi et voluntatem suam omnino faciendi Si vero aliquis ex parentibus meis hanc cartam a me factam calumniare vel aliquam voluerit controversiam facere quod absit non vincat sed cui litem intulerit libram unam auri cocti coactus reddat et postea hec carta firma et stabilis permaneat Et ut in posterum firmiorem obtineat vigorem manu propria eam firmavi et parentes et amicos meos idem fieri jussi S Engelberti et uxoris ejus Eldrede et eorum infantium S Attonis S Stephani et Giraldi filii ejus S Tetberti nepotis ejus S Girardi fratris ejus S Gosberti