Charter Document - 02270040

Charter Document - 02270040


Charter Number: 02270040
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore beati Cyrici testis Christi constructo infra muros Nevernis civitatis sito nos in Dei nomine Hieronimus Isenbardus Guido elemosinarii et Emmenus pro remedio animarum nostrarum et fratrum nostrorum vel eterna retributione donamus ipsi loco ad stipendia fratrum donatumque omni tempore esse volumus de rebus proprietatis nostre mansum unum cum vinea Est autem ipse mansus situs in pago Biturico in vicaria Parciaco in villa Campo Dialeni qui terminatur de uno latere vinea Iterii de duabus frontibus via a quarto loco vinea Odilonis Et infra has terminationes ad integrum predicto sacro loco volumus esse donatum et de nostro jure in jure et dominatione predicte ecclesie suisque canonicis tradimus atque transfundimus jure legitimo et ordine perpetuo a die presenti firmiter ad possidendum ita ut quidquid de manso jam prescripto facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem in Dei domine faciendi Si quis autem fuerit quod futurum esse non credimus vel nos ipsi aut ullus de heredibus aut ulla potestas qui hanc donationem contradicere voluerit iram omnipotentis Dei et omnium sanctorum suorum incurrat et cum Juda traditore partem damnationis obtineat et sua repeticio nullum obtineat effectum sed presens hec donatio firma et stabilis permaneat Actum Nevernis Signum Hieronimi S Widonis presbyteri S Isembardi S Emmoni qui hanc donationem fieri et adfirmari rogaverunt Bernardus subdiaconus scripsit Datum II Idus septembris anno XIII regnante Rodulfo rege