Charter Document - 02270039

Charter Document - 02270039


Charter Number: 02270039
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0970
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei Notum sit omnibus quoniam ego Teterius sancti Cyrici canonicus atque decanus pro redimendis peccatis meis et Tetgerius nepos meus donamus ecclesie sancti Cyrici ad victum et stipendium canonicorum alodum nostrum in pago Nevernensi in vicaria Ginniacense in villa Tilio juxta vineam sancti Cyrici quam nos per manum firmam tenemus videlicet quicquid ibi visi sumus habere tam ex paterna hereditate quam ex adquisitione totum canonicis sancti Cyrici tribuimus eo tenore ut illud teneant et possideant ad victum scilicet et stipendium suum sicut diximus absque alicujus persone interpellatione Si vero aliquis nostrorum heredum hanc donationis cartam calumniare voluerit nichil vindicet sed canonicis quibus litem intulerit auri cocti libras decem coactus componat et postea hec donationis charta firma permaneat Actum est in Nevernis civitate Ego Teterius et nepos meus Tetgerius hanc donationis chartam confirmavimus et confirmari jussimus S Rocleni S Leuterici S Guicardi S Fultri S Odolrici Tetgerius levites ad vicem Teterii [scripsit] et datavit in mense aprili anno XVI regnante Loterio rege