Charter Document - 02270037

Charter Document - 02270037


Charter Number: 02270037
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0948
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine Tetdalgrinus Nevernensis ecclesie humilis episcopus Notum fieri volumus fidelibus sancte Dei ecclesie presentibus et futuris quia petiit nobis Eptinus vicecomes et uxor sua Grimeldis quod filio eorum Norduino videlicet ex ratione canonicorum censualiter concederemus Sunt autem mansi duo cum eorum appendiciis scilicet terris pratis vineis atque alie vinee quas ipse Eptinus canonicis prefate ecclesie contulit que sunt in pago Nevernense in vicaria Magniacense in villa Tuciaco quidquid videlicet in eadem villa visi sumus habere sub omni integritate ipsis concedimus sicut diximus ut vite eorum tempore teneant et possideant et annis singulis festivitate sancti Cyrici canonicis istius ecclesie solidos decem in censum persolvant Et si ex ipso neglegentes fuerint in duplum restituant et propter hoc hanc terram a nobis concessam non amittant Et ut melius credatur et confirmetur manu propria eam subter firmavimus et canonicorum nostrorum corroborari decrevimus Actum est Niverni civitate Teldalgrinus peccator episcopus Eroicus indignus archidiaconus scripsit Atto archiclavus Ragenardus diaconus Luinus presbyter Walterius levites Guido presbyter Tedalgrimnus de Guosselmus sacerdos Frotmundus presbyter Bertradus presbyter Willelmus levites Johannes diaconus Romaldus presbyter Adalgaudus diaconus Ardradus clericus Ermengaldus Datum mense Augusto anno XII regnante Ludovico rege