Charter Document - 02270034
Charter Number: | 02270034 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0888 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei imperator augustus Si fidelium nostrorum aurem celsitudinis nostre petitionibus accomodaverimus morem predecessorum nostrorum parentum regum scilicet et imperatorum exercebimus Igitur cognoscat prudentia et inquisitio fidelium sancte ecclesie catholice presentium scilicet et futurorum quia dum apud Parisium cum Germanicis et Francis ad obsidionem sederemus contra paganos Emmenus venerabilis vir episcopus Nevernensis ecclesie in eadem militia nobiscum pernoctans quadam die precepta predecessorum nostrorum imperatorum et regum cognoscenda et relegenda obtulit in quibus continebantur immunitates sui episcopii et abbatie et curtes indominicate et reddita beneficia ab avunculo nostro Karolo imperatore fratre patris nostri Ludovici Germanorum regis Postulabat itaque predictus episcopus ut preceptum nostre roborationis et consensus priorum patrum addere dignaremur Nos autem etiamsi de majori re postulasset cum illi prompta mente favere ob reverentiam sui sacerdotii conabamur adepto consilio cum primoribus palatii nostri probavimus quod innotescebat et precabatur agendum morem denique regum et imperatorum patres scilicet et avunculos nostros imitantes et eorum instituta toto animo conservare optantes constituimus precepti conscriptum Nevernensi ecclesie et venerabili pontifici Emmeno de abbatia sancti Martini extra murum Nivernis sita et de omnibus suis reditibus de abbatia sancti Troesii de abbatia sancti Agricole de abbatia sancti Salvatoris de abbatia sancti Geldardi sanctique Lupi de abbatia sancti Francovei de abbatia sancti Vincentii in Magniaco de Curte etiam ultra Ligerim de abbatia sancti Genesii et sancte Marie Dei genitricis in qua sanctimoniales femine Deo militant de abbatia in Cutiaco jussu et studio Emmenni episcopi edificata de qua constituimus in aliud preceptum ut sanctimoniales duas partes suis usibus de omni beneficio absque ullo servitutis obsequio habeant et omnem tertiam partem de omni beneficio totius abbatie sive de alode nobilium ibi condonato habendam Nevernensi episcopo censuimus nisi ipse episcopus suam tertiam partem sanctimonialibus feminis sponte tempore famis aut pro aliqua opportunitate vel necessitate usque ad constitutum ab episcopo tempus reliquerit et licenter uti et ex fructificari permiserit de abbatia etiam in insula Galli posita cum omnibus suis beneficiis et de beneficio quod Richardus comes eidem abbatie per carte scriptum apposuit Emmeno episcopo postulante de abbatia Glaudone cum omnibus sibi pertinentibus de cellula sancti Desiderii extra et contra portam civitatis posita de abbatia sancti Petrusii in Morvenno cum omnibus suis appendiciis de abbatia sancti Patricii inter Ligerim et Alericum fluvios cum omnibus appendiciis de porta etiam civitatis cum ambabus turribus contra sanctum Desiderium structa que et porta episcopalis dicitur et de claustro canonicorum et de omnibus areis infra civitatem positis ut nullus judex nullus seculi principatus mansionare aut servitium exigere aut occupare presumat de manu etiam firmis ut judicio episcopi et dispositione sicut incipiunt habere exordium ita judicio et definitione episcopi utrum vere an false sint utrum stabiles an inutiles sint tantummodo absque judiciali potestate comprobantur ordinentur et difiniantur De Amfiaco et mallis ejus ut sicut ab antiquo ita etiam ex hoc tempore omnia conserventur de Urziaco de Variniaco ac mallis ejus ex antiquitate conservatis de Marsiaco de Primiriaco de Dagoniaco de Marsiciaco de Diguntio de Artado et de beneficio in provintia et de illis beneficiis que sunt in Matcodonense comitatu et in Catalonensi comitatu et Augustudinensi comitatu et in Autissiodorensi comitatu et in Bituricensi comitatu et in Arvernensi comitatu quantumcumque ex sancti Cyrici ratione ab antiquitate esse cognoscitur et ut immunitas integra in omnibus conservetur ut eumdem honorem et observantiam quam ceteri episcopi in suis urbibus habent episcopus Nevernensis ecclesie in suis que ad se pertinent habeat hec precepto instituimus et instituendo decernimus De causa quoque fratrum canonicorum sancti Cyrici quidquid a regibus et ab episcopis ejusdem ecclesie de Patriniaco de Saviniaco de Curte de Germiniaco de Wuariniaco de Viriniaco de alodiis communibus eorum sicut difinitum est ita et nos consentiendo diffinimus et hoc preceptum manu propria subscripsimus et anulo nostro adsignari rogavimus Signum Caroli gloriosissimi imperatoris Augusti Amalbertus notharius ad vicem Liutuardi recognovi Datum XV kalendas januarii anno incarnationis Domini DCCCLXXXVIII indictionne V anno VI regni Caroli piissimi imperatoris augusti in Italia in Francia IIII in Gallia II Acta Parisiis in Dei nomine feliciter Amen