Charter Document - 02270033

Charter Document - 02270033


Charter Number: 02270033
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0878
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus misericordia Dei rex Si fidelium nostrorum aurem celsitudinis nostre petitionibus accommodamus morem predecessorum regum et imperatorum parentum nostrorum exercemus Igitur notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris presentibus scilicet atque futuris quia Abbo Nevernensis ecclesie venerabilis episcopus ad nostram accedens excellentiam ostendit nobis precepta genitoris nostri pie memorie Karoli imperatoris augusti in quibus erat insertum qualiter idem domnus genitor noster quasdam res et mancipia sue proprietatis eidem ecclesie Nevernensi que est constructa in honore sancti Cyrici martyris contulerit atque subjiciendo confirmaverit Deprecatus est ergo regiam celsitudinem nostram quatenus ipsas res et mancipia sicut domnus genitor noster egit precepto nostre auctoritatis ipsi ecclesie Nevernensi concederemus et concedendo subiceremus Cujus precibus libenter adquiescentes concedimus easdem res et mancipia ipsi ecclesie Nevernensi cui prefatus episcopus Abbo preesse videtur et statuentes precepta genitoris nostri perpetuo subiciendo delegamus id est Magniacum vicum ubi beatus Vincentius corpore requiescit cum omnibus appendiciis suis et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus et aliis mansis ibidem aspicientibus sicut in preceptis nostri continetur genitoris Unde altitudinis nostre preceptum hoc fieri illique dari jussimus per quod precipimus atque jubemus ut memoratas res tam ipse quam sui successores episcopi subjectas ad prefatam ecclesiam Nevernensem cum omnibus suis pertinentibus et aliis mancipiis sicut in precepto sue auctoritatis genitor noster imperator regni Aquitanici predicto sancto Vincentio confirmavit que in pagis videlicet Autissiodorensi Augustudunensi Nevernensi Avalensi confugerunt et ibi manere ac residere dignoscuntur perpetualiter teneant atque possideant nemine inquietante Volumus etiam ut predictus episcopus Abbo sive sui successores cum clero sibi commisso memoriam domni genitoris nostri ac nostram in suis sacris orationibus continuatim habeant Ut autem hec nostre munificentie auctoritas semper in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Signum Hludovici gloriosissimi regis Vualfardus notarius ad vicem Gozleni recognovit Datum IIII idus septembris indictione XI anno primo regni domni Ludovici gloriosissimi regis Actum Trecas civitate in Dei nomine feliciter Amen