Charter Document - 02270029

Charter Document - 02270029


Charter Number: 02270029
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0859
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Karolus gratia Dei rex Si fidelium nostrorum aurem celsitudinis nostre petitionibus ac commodaverimus morem predecessorum nostrorum parentum regum scilicet exercebimus Igitur notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie presentibus scilicet atque futuris quia in conflictu altercationis fraterne quando me notissima concertatio agebat ut vires resistendi penes me restaurarentur in Nevernensem comitatum deveni apud Magniacum vicum ubi corpus sacratissimum beati Vincentii confessoris Christi memorabili veneratione percolitur ibique munificum largitorem Deum in ejus commemoratione adorans deprecatus sum ut ejus suffragiis munimen divine protectionis adipiscerer quatinus per suam exeptabilem intercessionem tranquille prosperitati restituerer Enimvero sub spe talis adsecutionis votis me obligavi ibidem ac beneficia temporalia conferre ejus ministris perseverenter promisi Quocirca percepta quiete potitusque victoria ut spes anhelabat libuit perquirere dotem ipsius ecclesie scire volens utrum seriem ejusdem ecclesie tenoris haberet quam avus memorabilis noster Karolus quondam imperator cunctis vicis fieri statuit quam nostris obtutibus delatam reperimus a jam dicto tenore alienam existere scilicet per diminutiones aliorum beneficiorum cessisse potestatibus res quondam ibidem delegatas Tunc placuit nobis res pariter collectas per auctoritatis nostre conscriptionem ibi redintegrare que abstracte inde fuerant cum iis que ibi perdurabant et per divisibilia exercitia tres inde divisiones fieri unam in usu salutaris sacrificii ac reparationis ecclesie alteram ad luminaria amministranda tertiam ad usus necessarios clericorum ibi deservientium excolendos quas quindecim mansis et colonicis quatuor que solvunt in censum denarios duodecim id est solidos quatuor fieri statuimus quos a nostris nostrorumque fidelium usibus ex comitatu Nevernensi abstraximus et in honore omnipotentis Dei necnon et veneratione sanctorum ejus Nazarii et Vincentii quorum reliquie ibi venerantur sicut antiquitus exstiterat restaurando ibi contulimus quemadmodum in altero auctoritatis nostre precepto quod de eadem ratione ad presbyteri honestatem fieri jussimus reperiri potest permanente in suo statu ratione presbyteri ex suo beneficio ibi collato Volumus etiam matri ecclesie Nevernensi omnia hec sint subjecta sub nostraque immunitate posita et nullius honoris cultum alii ibi exerceant sed sub tutela presulis ejusdem loci ordinata consistant ubi anni orbita redeunte libram cere in censum in festivitate sancti Cyrici publice persolvant Quapropter volumus ut nullus comes nullus judex nulla opposita persona exinde quidquam exigere presumat nec censum nec paratam nec aliquod obsequium servitutis sed jam dicte matri ecclesie tali ordine deservire Et liceat Adalardo presbytero cujus labore et studio hoc agimus suisque successoribus memoratas res quiete possidere et absque obstaculo alicujus impeditionis perpetualiter tenere et ordinare ut pro incolumitate mea et conjugis sobolisque prosperitate beatus Vincentius in cujus commemoratione agitur ante Deum pius precator adsistat sed et hoc cunctis Catholicis orthodoxa religione viventibus notum manere volumus quia pro studio laboris et constructionis quod eidem loco Adelardus presbyter impendit licentiam concessimus ut nullus se opponat successor qui jam dicte ecclesie sacerdos subrogetur post ejus obitum nisi quem in vita sua ipse elegerit et vice sua ministrum constituerit aut ex parentela progeniei sue aut quemlibet alium quem ad id peragendum idoneum providerit Ipsi quoque a nullo temporale donum adquiratur nisi soli Deo cui servitio fungi unicuique sacerdoti convenit Et ut nostre largitionis presens auctoritas firmior habeatur et diligentiori observatione custodiatur anuli nostri impressione subter insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Datum XIII Kalendas Januarii indictione VI anno XVIIII regnante Karolo gloriosissimo rege Actum in Magniaco in Dei nomine feliciter