Charter Document - 02270028

Charter Document - 02270028


Charter Number: 02270028
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0817
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domino sacro et exorabili oratorio sancti Stephani in loco nuncupato Salviniaco quem bone memorie domnus quondam Hieronymus episcopus suo studio edificavit modo sub regimine constante Jone episcopi sub dictione rerum sancti Cyrici Nivernensis ecclesie Nos enim in Dei nomine Antidius Ogdilo et Bernoicus donatores ipsius sancti locelli ob anime nostre emolumentum seu prefati quondam presulis donamus res nostras sitas in pago Nivernensi in agro Mariniacense in loco nuncupato Leobernago hoc est in terris silvis in terris cultis et incultis quantumcumque prefatus quondam presul in ipso agro conquisivit de Rodrado et Hildelinde preter illum campum qui est ad illas macerias quem Bernoico dedimus In reliquo vero totum et ad integrum ipsi sancto loco donamus tradimus atque transfundimus jure proprietario ita ut perpetuo tempore ibidem proficiat in augmentum sub dictione rectoris ipsius loci Quod et placuit nobis institui ut si ullus quislibet rector illud de luminaribus vel dictione ipsius sancti loci abstrahere aut alicubi beneficiare voluerit omnino id agere pertimescat Quod et si fecerit nostris vel parentibus nostrorum revocandum esse dominatione sed et de repetitionibus inseri placuit quod nullatenus fieri credimus si nos ipsi aut ullus de nostris heredibus seu obmissa quelibet persona qui contra hanc donationem ullo unquam tempore venire aut re causare conaverit nullatenus illud valeat vindicare sed sit culpabilis et partibus rectoris prefate ecclesie in fisco solvat auri uncias tres et hec presens donatio omni tempore firma permaneat et inconvulsa valeat perdurare cum stipulatione subnixa Antidius donationem a me factam relegi Signum Odilonis qui hanc donationem fieri et adfirmare rogavit S Bernoicus hanc donationem a me factam relegi S Dodraldo S Cufirbino S Abraham S Isemberto S Fulcrado S Arulfo S Ascardo S Leobrado S Eldegrino S Formaldo S Arbaldo S Amelioni S Uthbeto S Wilfrado S Adalgardo S Zahard S Jordano S Agemberto Theobaldus scripsit et datavit in mense octobris ubi fecit dies tresdecim anno quarto regnante Ludovico imperatore