Charter Document - 02270027
Charter Number: | 02270027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1016 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Auctoritate antiquorum patrum sanctitum est ut ea que in posteris volumus fore firma ne astu fallacie cavillentur scripturis adnotatione corroborentur Unde notum esse volumus tam presentibus quam secuturis sancte Dei ecclesie rectoribus qualiter venientes per consilium Hugonis comitis atque Autissiodorensis episcopi quidam monachi domni Odilonis abbatis ex cenobio quod vocatur Aureavallis silicet Unbertus Andraldus Rannulfus atque Odo ante presentiam reverentissimi presulis Hugonis Nevernensis et clericorum sub eo degentium expetierunt clementiam eorum ut quandam terram almi martyris christi Cyrici que sita est in pago Augustudunensi juxta fluvium Ligerim et vocatur ipsa terra Vivent sibi et ad locum Aureevallis quod dedicatum est in honore sancti Salvatoris et sancte Marie sanctique Joannis pro precaria concederent quorum petitionem prefatus presul per consilium clericorum suorum suscipiens predictam terram cum omnibus rebus que ad eam adspiciunt vel adspicere videntur omnibus in locis id est agris silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus totum ad integrum usque ad inquirendum nec non et mancipiis utriusque sexus ea ratione concessit ut annis singulis rectores jam dicti loci qui vocatur Aureavallis quo in loco domnus abbas Odilo preesse videtur in festivitate beati Martini solidos II ad victualia fratrum in censum persolvant Et si de ipso neglegentes in aliquo extiterint in duplo restituant Simili modo concessit in aliis locis id est in villa Neusiaco et in Moncello seu Senviniaco et in Villeretum et in circuitu sancti Joannis et in Mulneto et in campo Aabaldi et in monte Benedicti et ad sanctum Dionysium et in Temponiaco et in Digomptiaco quantum in eisdem vallibus vel locis beatus Cyricus martyr videtur habere id est in terris silvis pratis pascuis vineis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus et mancipiis utriusque sexus totum ad integrum usque ad inquirendum eo tenore ut omni anno rectores jam dicti loci solidos III in censu persolvant Ut etiam hec precaria omni tempore majorem optineat firmitatis vigorem manu jam dicti episcopi et ejus clericorum assignationibus roborata est Actum est in civitate Nevernensi publice Signum Hugonis presulis Signum Guidonis archidiaconi S Berteloni abbatis S Evrardi prepositi S Ragembaldi decani S Tecbaldi presbyteri S Odonis presbyteri Tetbertus presbyter cancellarius scripsit datavitque mense julio anno XX regnante Rotberto rege