Charter Document - 02270023

Charter Document - 02270023


Charter Number: 02270023
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0986
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Licet adsistat communis recompensatio christianorum omnium de cultu religioneque almi fluo matris ecclesie estimare presulum tamen potestati altior instat cura qui jure beati Petri apostoli cui omnium auctor rerum fovendas ovium greges commisit orthodoxorum turmas et ecclesie caulas a morsibus seu a stimulis callidi hostis obnixe debent vallo pie munitionis tueri Et quia dignoscimus brevem mortalium hominum adfore terminum consideremus dicentem apostolum curre miser dum tempus habes ne incidas in mortem Totiens est enim cultus ecclesie et status venerandus ac fulciendus quoties congaudet sevissimus serpens dilaniare et discerpere fidelium mentes Est etiam vitanda consuetudo Deo odibilis et prefato mundo habilis que isdem universalem affligit ecclesiam cum pastores illius aviditate inique cupiditatis illaqueati terras ecclesie aut cuilibet distrahere aut in alterius lege volunt inrecuperabiliter commutare Quo more ministri ecclesie afflicti et circum quoque dispersi secularium jus imitantes divinum officium nimis postponunt Quod si forte quispiam nostrum ad hoc dolo recesserit absque dubio noscat se in futuro munus superne habitationis accepturum Ideoque Roclenus Nevernice sedis annuente Christi clementia presul ad supplementum victus canonicorum sancti Cyrici quoddam altare in veneratione Domini nostri Jesu Christi genitricis Marie consecratum cum decimis et oblationibus illi pertinentibus tribuo Quod altare prelocutum est situm in provincia Nevernensium in loco quem vocitamus Capellam Sit vobis vero omnibus cognitum quoniam memorans facti antecessoris mei Natranni preclari presulis qui propter celestis gratie dignitatem possidendam bona que agere predictis canonicis potuit libenter adimplevit cujus exemplum imitari cupiens secundum quod potuero largiente Domino gratanter perficiam In ipso etenim pago simili modo aliud altare ipsis memoratis canonicis concedo in honore sancti Amandi dedicatum qualiter perpetualiter possideant Hanc vero exiguam donationem taliter corroboramus ut ex prefatis ecclesiarum terris nec occasione beneficii seu cujuspiam potestatis detractione vendere vel accommodare cuiquam nemo nostrorum successorum amodo valeat sed in stipendiis canonicorum jam predicti Cyrici ibi deservientium eternali more permaneat et singulis annis ex unaquaque matri ecclesie in vestitura denarios quatuor persolvant Unam quam vocamus Capellam quamdiu vixerit Oldegerius teneat In villa Guarigniaci Floterius possideat et post illorum necem perpetualiter sancti Cyrici ministri habeant et humili devotione deposco ut cum ingenti studio orationum et missarum solempniis sicuti propter anime mee indulgentiam ex sumptibus earum in refectorio vivant et pro animabus defunctorum fidelium preces fundere non cessent Quisquis hoc exiguum munus a sacris sancte matris ecclesie ministris inibi deservientibus abstraxerit anathematizatus sit atque excommunicatus et cum iis qui dixerunt Domino Deo scientiam viarum tuarum habere nolumus pereat inferni claustra possideat in libro celestis vite non scribatur sed eterno supplicio damnetur in die novissima eat cum sinistris nihil commune habeat cum dextris Roclenus humilis episcopus Henricus Burgundie dux Erbertus Autissiodorensium pontifex Guillelmus comes Galterius episcopus Girberga comitissa Landricus gloriosus miles Rodultus levita scripsit et datavit mense aprilis primo anno regnante Ludovico rege