Charter Document - 02270021
Charter Number: | 02270021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0955 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gaubertus sancte Nivernensis ecclesie episcopus Notum fieri volumus omnibus tam presentibus quam futuris qualiter veniens quidam illustris clericus nomine Teodericus ante presentiam nostram expetiit mansuetudinem nostram quatenus concederemus ei quasdam res huic sancte ecclesie subditas in pago Matisconense sitas hoc est ecclesiam in honore sancti Martini dicatam in villa que dicitur Mons et in altera villa que vocatur Belloplanus atque altera Cerciacus necnon et in villa Fisceiaco ultra quoque Sagonnam fluvium omnia que ibi sanctus Cyricus habere dignoscitur Cujus petitionibus libenter adquiescentes concessimus ei et uno heredi cui ipse voluerit post obitum suum cum omnibus videlicet appendiciis id est vineis campis silvis aquis pratis inquisitum et inquirendum Ipse vero concessit sancto Cyrico unum mansum in pago Nivernense in villa Severias tali tenore ut quandiu vixerit ipse atque supradictus heres teneant solventes in censum missa sancti Cyrici ex manso solidos III et ex supradictis rebus solidos XII et sic demum teneant omnia cum servis et ancillis et si tardi aut negligentes de ipso censu fuerint non amittant sed dupliciter censum componant Actum Nevernis publice Gaubertus sancte Nevernensis ecclesie episcopus Atto archidiaconus Tedelgrinus Umbertus Dodo archidiaconus Signum Randuini S Widonis S Gausfredi S Erberti S Eldeberti S Bertadi Ego Gislebertus scripsi et firmavi ad vicem Teterii regnante Lotherio rege anno II