Charter Document - 02270018

Charter Document - 02270018


Charter Number: 02270018
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0959
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omne quod agitur prevenire per studium considerationis debetur Quapropter ego Rodulphus sancti Symphoriani prelatus dum apud Agustidum moraremur urbem attulit se Natrannus Episcopus et Wido decanus ante Agenricum comitem precati sunt me ut consentirem cuidam turme canonicorum sancti Cyrici aliquid ex beneficio sancti Symphoriani sub statuto censu hec sunt none et decime et pertinent ad stipendia canonicorum sancti Symphoriani Sunt itaque ipse none et decime in comitatu Nivernensi in villa que vocatur Pruiacus et Limons et Curticelle Ego itaque per deprecationem Natranni episcopi ipsius loci et per consensum canonicorum nostrorum jussi de superscriptis canonicis sancti Cyrici talem precariam fieri ut omni tempore denominatas nonas et decimas teneant nullo unquam contradicente aut subripiente eo quidem tenore ut annis singulis misse sancti Symphoriani solidos duos pro censu exsolvere non neglegant Et ut hec precaria omnique tempore firma et stabilis esse videatur manu propria firmavimus et clericis ad roborandum tradi jussimus Acta sunt hec in atrio sancti Symphoriani feliciter in Domino Amen