Charter Document - 02270017

Charter Document - 02270017


Charter Number: 02270017
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0900 - 1000
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine sit omnibus fidelibus cognitum tam venturis quam presentibus quod nos Bualcoddus et uxor mea Emma pro remedio animarum nostrarum seu delictorum donamus pariter S Cyrici canonicis aliquid ex nostra hereditate quam habere visi sumus in pago Nevernensi prope civitatem videlicet quamdam terram arabilem super rivulum Credaudi sitam cujus terminationes sunt ita ex una fronte terra Sancte Marie et Sancti Stephani ex tertia fronte terra ejusdem Stephani in quarta via publica Similiter in alio loco donamus illis quamdam vineam que terminatur ita ex una fronte in longitudine perticas XV ex alia fronte perticas XVI et pedes VIII et dimidium ex tertia fronte perticas V et dimidium et pedes X et via publica In alio vero loco concedimus illis quinque tilias de vinea qui terminantur ita ex una fronte perticas III et pedes III et via publica et ex alia fronte in longitudine perticas XV Igitur in alio loco donamus illis quemdam masnilum ita terminatum ex una fronte terra Sancte Marie ex alia fronte rivulum Credaudum cum uno mulneto ex tertia fronte alodum Constantii Longavagina supranominati ex quarta fronte via publica Hanc ergo jam dictam hereditatem infra has terminationes tali tenore atque conventu predictis canonicis concedimus ut pro nobis Jesum Christum Dominum rogent et nos quamdiu vixerimus teneamus post nostrum vero obitum illis perpetualiter remaneant Si quis autem hanc donationis cartam a nobis factam calumniare voluerit pro calumpnia centum libras auri componat insuperque cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini perhenniter damnatus permaneat Actum est civitate Nevernis publice