Charter Document - 02270016

Charter Document - 02270016


Charter Number: 02270016
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 0885
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte individue trinitatis Karolus gratia Dei imperator Augustus Si imperialis sollicitudo ea procuret que ad instaurationem sancte ecclesie pertinere noscuntur sine dubio magnum imperii culminis statum preparare comprobatur et non solum in presenti stabilimento regni et imperii corroborat sed etiam in futuro eterne retributionis premium sibi conciliat Sit ergo cognitum cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie tam presentibus quam et futuris quia Emmenus venerabilis episcopus Nevernensis ecclesie ad nostram clementiam veniens indicavit nobis quod monasterium in villa sancti Martini de suburbio Nevernis in Cuciaco qui est in Arvernensi comitatu fundabat et sanctimoniales feminas divine militie famulaturas ibi constituebat Petiit denique providens in futurum ut eisdem sanctimonialibus preceptum nostre firmitatis concederemus ut in eodem loco fiducialiter Deo famularentur et nunquam ab ullo pontifice Nevernensis ecclesie a statu monastici ordinis evellerentur aut mutarentur et neque alius ordo nisi sanctimonialium feminarum ibi constitueretur dignum itaque intuentes quod poscebat consensimus precibus et voluntati ejus Volumus itaque et per hujus precepti constitutionem roboramus ut ab hodierna die nullus ordo ecclesiasticus nisi sanctimoniales femine in Cuciaco villa que ad sanctum Martinum de suburbio Nevernis pertinet in monasterio quod Emmenus ibi construi jussit episcopus Deo famulari presumat et neque ab ullo pontifice vel ab aliqua seculari potestate dissipetur vel transmutetur Abbatissa quoque ejusdem monasterii decedente tribuimus illis et imperiali more delegavimus firmiterque concedendo indulsimus quamcumque ex suis maluerint licentiam eligendi abbatissam Episcopus vero Nevernensis ecclesie nullo modo sine consensu sanctimonialium aliam aliunde abbatissam ibi constituat nisi unam ex ipsis sororibus in invicem consentientibus Ut autem ipse sanctimoniales subjectionem debere se recognoscant Nevernensi episcopo ne aliquando velint se subtrahere a jugo et ordinatione Nevernensis ecclesie constituimus consilio fidelium nostrorum ut omni anno festivitate sancti Martini in mense novembri in censu exsolvant episcopo Nevernensi libram argenti unam deinde per hoc preceptum institutum confirmamus et confirmando prohibemus ut decime nec aliquid umquam ab eis amplius exigatur preter annualem censum quem causa subjectionis decrevimus et diffinimus Confirmanus quoque per hoc preceptum ut nullus comes nullus judex publicus nullus episcopus de his que ad usus sanctimonialium pertinent neque in ipso monasterio neque alibi extra monasterium aliquid dominari per potentiam presumant et nec ulla apposita persona paratas nec censum nec aliquod obsequium a sanctimonialibus exigat sed absque ullo obstaculo impedicionis quiete vivere et secundum suum libitum ordinare et pro incolumitate regum et regni pace Deum jugiter velint et delectentur exorare et omnia que ad ipsarum sanctimonialium causam pertinere videntur sub immunitate rerum sancti Cyrici sicut in preceptis predecessorum nostrorum regum videlicet et imperatorum continetur tali dispositione permaneant Decrevimus denique omnimodisque vetamus et vetando firmiter prohibemus quatinus ab hodierno et in reliquum nullus ibi concursus aliorum fiat neque etiam illic standi aut commorandi neque confugium inibi faciendi aut mora exceptis illis qui ad omnipotentis clementiam adorandam eumdem locum sanctum humiliter petierint qui eisdem Deo sacratis nullam molestiam inferant Si qui forte illud presumptive agere temptaverint aut capite puniantur aut tantum auri pondus pretaxato sanctissimo loco conferant quo tam abbatisse quam reliquis illic Deo militantibus satisfaciant quia nullatenus illum ad hospitale concessimus alicujus mortalis sed ad sanctorum suffragia poscenda pro statu regni et temporis tranquillitate et omnium christianorum salute singulariter diuturne Et ut auctoritas hujus precepti vigeat subtus manu propria firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi imperatoris Augusti Amalbertus ad vicem Liuthuardi recognovi Data XVI Kalendas septembris anno Incarnationis domini DCCCLXXXV indictione IIII anno autem regni domni Karoli piissimi imperatoris Augusti in Italia V in Francia IIII in Gallia II Actum Attiniaco palatio feliciter Amen