Charter Document - 02270013

Charter Document - 02270013


Charter Number: 02270013
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0950
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quicquid involventis evi seculo pro federe excelsi patris impenditur ob culmen celestis dignitatis recuperandum patrare putamus Ideoque ego Erbertus levita mole peccati oppressus atque indecrepita magne senectutis etate deprehensus propter abluenda meorum peccaminum crimina concedo summo opifici Christo ac dilecto ipsius Cirico partem ex mea hereditate ut omni tempore adsit in stipendiis fratrum qui inibi sunt servituri Est enim sita prefata hereditas in pago Nivernensi in villa que vocitatur Colonias Sunt etiam intra vineam et arbusta arpenti quinque et pertice XII habens ipsa pertica pedes XV et dimidium Terminationes vero ejusdem hereditatis ita ex una parte terra Sancti Martini in alia parte terra Cirici Sancti in alia terra Buitberti in quarta parte via publica Infra vero muros Nevernis civitatis simili modo tribuo eterno regi et prefato beato Cirico aream unam sicut eam tenui cujus terminationes he sunt in una parte terra Rainaldi in alia terra Bernardi in duabus partibus via publica Hec omnia sicut supra nominavimus do ego Erbertus Domino nostro Jesu Christo et inclyto Cyrico ea lege ut quamdiu vixero tenebo et post meum obitum supranominato Cyrico et fratribus qui ei desserviunt perpetualiter in stipendio ipsorum he hereditates permaneant Si quispiam persona ex meis heredibus hanc cartam calumniare voluerit libras decem ex auro beato Cyrico componat et postea eternaliter hec carta firma permaneat S Erberti qui fieri vel firmare rogavit