Charter Document - 02270012
| Charter Number: | 02270012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0800 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam Christianorum est de redimendis peccatis suis cogitare et sanctorum loca non solum de mobilibus pecuniarum bonis sed etiam de hereditatibus adcrescere idcirco nos in Dei nomine Rollindis uxor quondam Eirardi et filius meus Abbo clericus et precepto predicti Eirardi senioris mei pro abluendis peccatis genitorum parentumque nostrorum donamus donatumque in perpetuum esse volumus sancto Cyrico ad victum et stipendium canonicorum ibi Deo servientium alodum nostrum qui dicitur Campus Maronis cum omnibus que recte ad ipsum pertinent prope murum civitatis situm Instituimus etiam et confirmandum decrevimus ut ipsi canonici post amborum mortem ipsum alodum cum his que ad ipsum sunt pertinentia teneant et possideant nostroque juvamine in aliquo fulti pro animabus nostris seu parentum nostrorum assidue Deum rogent et nullam calumpniam ab heredibus nostris inde sustineant Si quis vero postea hanc donationem a nobis factam in aliquo calumniare presumpserit nichil vindicet sed insuper offensione Dei et sancti Cyrici dampnatus partibus canonicorum quibus litem intulerit auri libras C coactus componat et presens donatio firma et stabilis permaneat Actum est Nevernis civitate publice
