Charter Document - 02270010
| Charter Number: | 02270010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0947 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cultu divine religionis ac superne institutionis pro adipiscendis eterne remunerationis premiis quicumque afflatus sacrorum locorum ministros ex propriis rebus dilatando sublimaverit quibus gratiam benedictionis necnon et pie recordationis aliquando percipere possint credimus sanctorum intervenientibus meritis quibus ad serviendum a progenitoribus traditi sunt eum participem fieri cum ipsis in beatitudine celesti Unde et ego Liuthgardis uxor quondam domni Rodulfi karissimi senioris mei ac elemosynarii ejus Eptinus videlicet atque Nordoinus nec non et Guinerannus ob memoriam et recordationem ejus et ut ei dominus in futuro vitam dignetur prestare sempiternam donamus alodum ipsius qui est in comitatu Nivernensi et in villa Trengiaco prope Nivernis civitatem cum vineis terris pratis aquis ad usus et stipendia canonicorum sancti Cyrici Donamus etiam alodum qui est in villa Karusiaco scilicet quem adquisivit Rodulfus comes de Rocleno totum et ad integrum Hec omnia superius dicta donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad usus predictorum canonicorum ut omni tempore teneant jure hereditario atque possideant pariter Ea ratione ut nullus ex ipsis sine aliorum communione vel ulla quelibet persona nullo precatu neque ullo interventu muneris dono hanc hereditatem tenere presumat Quod si fecerit jam dicta hereditas revertatur ad proprios heredes prelibati Rodulfi Et ut hec donatio in reliquum ampliorem obtineat vigorem manibus nostris eam corroboravimus ac manibus nobilium virorum confirmandam tradidimus Si quis contra hanc donationis chartam aliquam calumpniam promovere voluerit quod repetit non vindicet sed insuper iram Dei omnipotentis incurrat coactusque exsolvat auri libras decem ac presens donatio omni tempore firma et stabilis permaneat Actum Nivernis civitate solempniter Signum Liutgardis qui fieri et firmare rogavit Signum Eptini vicecomitis qui similiter fieri rogavit Signum Norduini qui nec minus fieri rogavit Signum Guineranni qui similiter consensit Gualterius levite scripsit Data anno XII Ludovici regis mense videlicet octobri
