Charter Document - 02270009
| Charter Number: | 02270009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1075 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Jesu Christi filii Dei patris altissimi amen Quicumque divine majestati in posterum placere desiderant et ad future retributionis bravium post mortalis cursum vite properant necesse est quatenus sanctam matrem eorum ecclesiam et de rebus propriis utpote filii dulcissimi honorificent et si quid ex ea male usurpando distraxerint ad eam ante diem mortis dum locus est venie revertentes sibi restaurent Hoc autem cum impositum communiter sit omnibus quodam tamen singularitatis privilegio episcopis quibus commissa est injunctum esse videtur quippe qui ob hoc ceteris hominibus anteponuntur ut bona que viderint in ea toto mentis desiderio in melius promoveant et mala si qua pullulaverint falce justitie resecare non differant Qui enim ex sola Dei gratuita largitate sortem adepti sunt apostolorum aberrare nullatenus debent unquam a vestigiis eorum Unde notum sit omnibus fideliter in Christo viventibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam in posterum venientibus quod ego Hugo Nivernensis ecclesie episcopus peccator et indignus salutis usus consilio quandam abbatiam in suburbio nostre civitatis sitam et in honore sancti Vincentii martyris et beati Agricole episcopi et confessoris dedicatam sed quorumdam qui ante me fuerunt pravitate et negligentia male dispositam ex voluntate et consensu domni Goffridi Autissiodorensis episcopi videlicet patrui mei qui tenebat eam de me jure beneficii Deo et sancto Cyrico ad stipendium canonicorum die et nocte in ecclesia servientium cum omnibus appendiciis trado et bona cordis voluntate concedo Hanc autem donationem bono corde et bona mente ego et domnus Goffridus facimus atque concedimus imprimis ad honorem sancte matris ecclesie deinde pro redimendis peccatis nostris et ad salutem anime Hugonis vicecomitis patris domni Goffridi qui supradictam abbatiam pro peccato suo male dilaceravit et ad suam ipsius salutem qui quod pater suus fecerat postmodum laudavit tali videlicet tenore ut et ipsi et qui post eos venturi sunt ejusdem ecclesie canonici habeant et absque calumnia teneant atque perpetualiter possideant Si quis vero contra hoc insurgere presumpserit anathematis vinculo constringatur et in adventu summi judicis a regno Dei nisi resipuerit confusus separetur Ego Richerius Senonensis archiepiscopus confirmo Signum domni Hugonis Nivernensis episcopi qui hanc donationem fecit et firmari precepit Signum Goffridi Autissiodorensis episcopi Signum Rotberti Carnotensis episcopi Omnes isti episcopi quorum nomina hic pernotantur excommunicant et sub anathematis vinculo ponunt omnes illos qui hanc donationis cartam calumniaverint vel destruere presumpserint Actum est civitate Aurelianis publice in crastino pasche octavo idus aprilis regnante Philippo rege et concedente
