Charter Document - 02270008

Charter Document - 02270008


Charter Number: 02270008
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0950
Date type: Internal, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Quicumque de salute anime sue cupit esse sollicitus sanctos Dei qui pro peccatis hominum intercessores existunt de rebus sibi conlatis honorare student et si aliquid ex ecclesiis eorum injuste aut neglegenter tenuit illud ante diem mortis sue amore ipsorum reddat ne damnum anime sustineat Quocirca notum sit omnibus ecclesie fidelibus presentibus atque futuris quoniam Atto sancti Cyrici archidiaconus atque thesaurarius dum gravi infirmitate tactus de redimendis peccatis suis cogitaret et facultates suas ecclesiis et pauperibus distribueret rememoravit inter cetera quod quemdam alodum quem ipse tenebat prope Nevernem civitatem et in villa Calovedi situm duo episcopi avunculi sui Atto videlicet et Tedalgrinus ecclesie sancti Cyrici ad victum et stipendium canonicorum ejus devoverant Unde convocatis fratribus et amicis suis quibus summam suarum rerum commiserat salubre consilium cum ipsis reperit ut ipsum domino Deo et sancto Cyrico et canonicis ipsius ecclesie cum omni integritate redderet quod et fecit Reddidit ergo ipsum alodum ad usus ut dictum est canonicorum sancto Cyrico deservientium cum omnibus que ad ipsum pertinent cum capella in honore sancti Vincentii sacrata et vineis terris pratis sylvis Insuperque cum omni adjectione et acquisitione quam iidem duo episcopi et ipse nepos eorum per commutationes et comparationes ad hunc alodum adjunxerunt vel adquisierunt eo tenore ut sicut illi nunc viventes tenuerunt ita prefati canonici absque ulla diminutione ipsum teneant et possideant et pro animabus ipsorum episcoporum et sua Deum et sanctum Cyricum jugiter exorent ipsosque orationum suarum perpetuo participes faciant Ut autem hec donationis carta ab omnibus heredibus suis cunctisque personis falso oppositis inviolabilem obtineat vigorem manu propria illam confirmavit et manibus fratrum et parentum seu amicorum suorum firmandam tradidit illud ad stabilitatem ipsius donationis constituens ut si quilibet invasor et presumptuosus hanc calumniare temptaverit primo iram Dei et sancti Cyrici omniumque sanctorum incurrat et deinde ipsis canonicis quibus litem intulerit auri libras centum coactus componat et hec donatio firmata et inviolata permaneat Actum est in Nivernis civitate publice