Charter Document - 02270007

Charter Document - 02270007


Charter Number: 02270007
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0903
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quisquis loca sanctorum in Dei honore et sanctorum ejus veneratione consecrata donis aliquibus augmentare desiderat mercedem indeficientis boni apud eternum largitorem recepturum se nequaquam fore dubitet Quocirca Franco pastor venerabilis ecclesie Nivernensis notum esse cupimus ecclesie Dei fidelibus cunctis presentibus scilicet atque futuris quoniam anno salutifere incarnationis Dei et Domini nostri Jesu Christi nongentesimo tertio regni vero Karoli regis sexto nono etiam nostre ordinationis residente me in Neverno civitate in publica synodo ad justa judicia discernenda et inequalia destruenda sub die quinta kalendarum maii venit Atto ecclesie nostre archidiaconus et domui nostre proto capellanus humiliter deprecatus est nostre pietatis clementiam ut pastorali more cuidam capelle sue proprietatis in villa Calioveti site et in honore perpetue virginis Marie necnon et incliti martyris Vincentii dedicate aliquid ex nonis et decimis nostri episcopatus inibi concedere dignaremur quatinus minister inibi Deo serviens nostro fulcitus juvamine adjuva tricam celorum reginam perpetuam virginem deserviendo pro nobis et antecessoribus nec non et successoribus nostris propinquis et parentibus nostris Deum exorare delectet Cujus peticionem ratam adprobantes fidelitatem quoque illius reminiscentes per consilium nostrorum fidelium canonicorum scilicet cardinalium et archipresbyterorum atque forensium sacerdotum amicorum etiam et fidelium laicorum fecimus quod precabatur concedendo concedimus in primis res proprietatis sue sitas in pago Nevernense in finibus nostre parochie suis indominicatis cum laboratoriis et ex medietariis medietatem Ex indominicatis etiam nostris decimis et nonis concedimus ibi ex villa Sarmasia prevendellam scilicet quam eidem Attoni conlatam habebamus et in parochia etiam sancti Laurentii de Villa Gemillis masnile unum villulam scilicet que vocatur Suliacus De parochia etiam ex villa Sarmasias eamdem villam Caliovetum in qua edificata est eadem ecclesia ad integrum cum omni integritate sua villam etiam Varennas cum omni integritate sua Has enim duas villas ad jam dictam capellam concessimus ea scilicet ratione ut omni anno festivitate sancti Mauricii presbytero ejusdem ecclesie solidos tres senior supradicte capelle in censum persolvat et supradictas res quieto ordine teneat et possideat absque illius inquietudine et contradictione