Charter Document - 02270006

Charter Document - 02270006


Charter Number: 02270006
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei nomine ego Nivernensis episcopus Hugo notum volo fieri omnibus sancte Dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quia venerunt ad me clerici istius loci et sancti Cyrici alumni multum deplorantes querimoniamque facientes de quodam clerico nostro nomine Hugone ac preposito qui omnes sancte hujus ecclesie terras vastabat et pene ipsos fratres ad penuriam redegerat et bona communia dissipaverat Quorum clamoribus commotus et fletibus multoties eum redargui et increpavi ac pene usque ad excommunicationem ira promotus objurgavi Hic autem penitentia ductus et resipiscens de pristinis pravis actibus salubre consilium elegit meque adiit et michi spontanea voluntate preposituram reddidit eo tenore ut darem eam communi fratrum victui pro remediis peccatorum suorum et parentum omnium et ut quod inde commiserat errando indulgeret ei lapsorum omnium reparator Et hoc unanimes ipsi postulaverunt canonici Timebant enim ne aliquis alius succederet ei qui bona fratrum similiter dissiparet et ad nichilum sicut et iste redigeret et pejora prioribus adderet Ego vero eorum egestati condolens et petitionibus adquiescens cunctis fratribus in unum adunatis eis et communi eorum victui in dominio prefatam preposituram concessi Igitur fratres supradicti volentes fratri et canonico suo satisfacere ecclesiam sancti Troesii in suburbio Nivernis civitatis sitam cum omnibus appendiciis quam olim concesseram communi eorum victui sub testamenti privilegio et villam unam que Viringia dicitur et terram Rusci quam domnus predecessor meus Natrannus felicis memorie episcopus cum strumento carte dimiserat sancte sedi delegaverunt illi ea ratione ut dum viveret terrarum illarum usum fructum acciperet post excessum vero ejus ad dominium eorum unde erant universa illa redirent Proinde vero sepe dicti canonici petierunt humilitatem meam ut sub carte testamento donum hoc auctoritate propria firmarem Ego denique ut divinam super me in hoc utcunque misericordiam provocem quod deprecati sunt non negavi sed prompto ac libentissimo animo concessi auctoritatisque hoc scriptum speciali conditione fieri jussi per quod et eas res que prius eis a me fuerant date queque postea sunt delegate denuo confirmavi meis etiam futurisque temporibus mansurum esse volui ut ipsi canonici et successores sui quiete teneant sub jure ac potestate mee firmitatis cum canonica institutione detestans atque sub anathemate mandans ut nullus subsequens episcopus aut aliquis hujus ecclesie prelatus quod a me factum et auctorizatum inficere vel calumniare audeat Si quis autem contra hoc aliquid demolitus fuerit et prefactum huic ecclesie restituere noluerit accipiat partem cum inimico humani generis et in perpetuum pene subjaceat tartareali Habeat itaque predicta mater ecclesia potestatem facere ex supradictis rebus quicquid voluerit prout canonica instituta docuerint Ut autem hec carta inviolabilem teneat vigorem domnus Leo nonus sancte Romane sedis apostolici synodo Vercellensi manu propria subtus firmavit atque manibus ceterorum episcoporum firmari jussit et ut nullus restituere prepositum supradicte ecclesie audeat cum omnibus episcopis qui in sancta illa synodo residebant excommunicavit Ego quoque huic carte manum posui et ut firmior sit confirmando sigillavi