Charter Document - 02270005
Charter Number: | 02270005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1022 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quanquam commune sit propositum christicolarum omnium sepe meditari de statu sancte matris ecclesie episcoporum tamen regimini hujus imminet grandior cura precunctis qui vice Beati Petri ceterorumque apostolorum positi quibus Deus agnos ovesque quas ipse corpore proprio redimerat commisit virga sibi tradita ovilia Ecclesie a falcibus circumvenientium defendere debent hostium quamque sunt breves hominis dies et apostolus clamat curre miser dum tempus habes ne cadas in mortem tanto propensius debent Ecclesie statum regere quanto adtentius cernunt insidiari rapacem lupum ovilibus suis plurimis siquidem et innumerabilibus pene pro sui multitudine modis sevit infra universalis Ecclesie viscera ipse antiquus hostis humani generis dum pastores ejus insaciabili aviditate detenti terras Ecclesie distrahunt quod minime licitum est aut alicujus dominio inrecuperabiliter transferunt Qua de re inopia famis exorta Ecclesie ministri afflicti vulguo que dispersi statum illius paulatim destrui consentiunt quem viribus privati sustentare non possunt cujus perverse inminutionis damnum si forte aliquis successor restauraverit procul dubio sciat se in futuro mercedem superne retributionis accepturum Idcirco innotescat omnibus Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quoniam Ego Hugo Nivernensis ecclesie episcopus quamvis peccator et indignus cupiens sequi vestigia antecessorum meorum scilicet Herimanni et Natranni qui pro capiendo celestis regni bravio ecclesiam sibi commissam prout potuerunt libenter exaltare studuerunt dono ad supplementum victus canonicorum beati Christi martiris et infantis Cirici et ejus matris Julitte quorum corpora hec sancta mater amplectitur ecclesia quamdam abbatiam in honore S Troesii confessoris et monachi consecratam et in suburbio hujus urbis sitam cum omnibus suis appendiciis videlicet terris vineis pratis silvis aquarumque cursibus molendinis et furnis consensu quidem et voluntate Euvrardi canonici atque prepositi cujus beneficium esse videbatur necnon et per publicum nostrorum omnium auctoramentum eo pacto ut nullus episcopus neque comes aut aliqua secularis persona infra ipsam abbatiam aliquam pravam consuetudinem mittere presumat quod si fecerit eterna perditione damnetur nisi resipuerit Concedo etiam predictorum canonicorum victui quamdam ecclesiam in pago Nevernensi sitam et in honore S Francovei dedicatam cum omnibus suis appenditiis duobusque altaribus ibi pertinentibus e quibus unum in honore S Firmini est consecratum scilicet in villa que Bucciacus appelatur alterum vero in honore S Benigni sacratum esse videtur consensu et voluntate Wuidonis hujus loci archidiaconi qui hec tria altaria tenebat firmitatis cartula a Rocleno antecessore meo sibi facta quam cartulam ipse michi spontanea mente reddidit et hoc donum firmum et stabile ac eternaliter esse censuit Iterum concedo predictis canonicis quamdam silvam que vulgali nomine Calma vocatur furnos equidem duos eis similiter tribuo intra menia hujus urbis sitos unum ante dormitorium alterum vero in confinio claustri Consuetudines igitur pravas quas habuerunt antecessores mei et ego actenus tenui in canonicali terra omnino dimitto videlicet de capiendo villanorum vino vendemiarum tempore Hec autem parve donationis munuscula concedo ipsis canonicis inprimis pro exaltatione ecclesie michi commisse postquam pro meorum prevaricatione peccaminum atque pro redimendis facinoribus mei patris Hugonis meeque Helizabethe H matris Successores autem meos per Deum et propter Deum obtestor ut nichil de rebus culis predictis sanctorum canonicis a me distributis cuiquam homini jure beneficialio aut censualiter vel cartula tribuant sed canonici semper habeant et inde communiter vivant perpetualiterque possideant Si quis vero tergiversator quod absit contra hec falso insurgere voluerit in adventu superni judicis anathematis mucrone feriatur et excommunicationis gladio juguletur ultionisque divine ictu moriatur nisi resipuerit et ad emendationem venerit Ut autem hec auctoritas majori et stabiliori sit firmitate fulcita non solum Ego manu propria subscribens firmavi sed etiam domni Landrici istius urbis comitis ejusque filiorum omnium nec non et cunctorum fidelium nostrorum manibus firmandam et roborandam esse decrevi Ego in Dei nomine Hugo indignus episcopus huic testamento a me facto subscripsi Acta sunt hec Nivernis ab Hugone episcopo undecimo ordinationis sue anno Odo levita atque cancellarius scripsit jussu Hugonis presulis