Charter Document - 02270004

Charter Document - 02270004


Charter Number: 02270004
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Profession of Obedience
Date: 0986
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Quamvis commune propositum sit Cristianorum omnium vario gradu et schemate viventium de statu et religione sancte matris ecclesie cogitare episcoporum tamen regimini grandior hujus imminet cura qui vice Petri cui Deus pascendos agnos ovesque commisit aliorumque apostolorum positi baculo sibi tradito caulas ecclesie ab hostium incursu latentium debent astute tueri et quia breves sunt hominis dies et apostolus clamat curre miser dum tempus habes ne incidas in mortem tanta ab eis cura status et religio ecclesie fulciendus est et sustentandus quanta lupum rapacem qui circuit querens quem devoret insidiantem cognoscunt suis ovibus Plurimis etenim et innumerabilibus modis in ecclesia sevit serpens antiquissimus sed una criminosa et dampnanda consuetudo ipsam affligit dum pastores illius cupiditate illecti terras ecclesie aut alicui distrahere aut in alterius dominio compellit inrecuperabiliter transferre Unde exorta famis penuria ministri ecclesie afflicti canonici videlicet et monachi ordo quoque sanctimonialium ceterique servitores ecclesie vulgo dispersi statum illius paulatim destitui consentiunt quem juribus privati sustinere non valent Cujus immunitationis damnum si forte aliquis successor meliori spiritu restauraverit procul dubio sciat se in futuro mercedem superne retributionis accepturum Quocirca notum sit cunctis ecclesie fidelibus presentibus et futuris quoniam Natrannus Nevernensis ecclesie Dei nutu episcopus inspectis a primo sue consecrationis tempore sibi commisse ecclesie variis asperisque indigentiis partim persecutione paganorum malorumque Christianorum partim antecessorum suorum culpa innatis inter cetera canonicorum statum quod sibi pejus visum est adeo imminutum et turbatum aspexit ut ex ecclesie sumptibus nullus horum tantum caperet unde ab episcopo et prelatis ad officia divina constringi nec cohiberi nisi pro libitu potuisset Pro quo dispendio idem pastor multum gemens dominico afflatus impulsu fideliumque suorum adepto consilio dedit ad supplementum victus canonicorum sancti Cyrici quarumdam ecclesiarum altaria cum decimis et oblationibus cunctisque ad ea pertinentibus quarum etiam beneficia ipsorum erant canonicorum suntque in pago Nevernensi ex quibus duo in presenti ipsis largitur canonicis alterum in honore sancti Medardi in villa Arcus alterum in honore sancti Vincentii in villa Pruvia situm tertium quoque post mortem Teterii hujusdem ecclesie decani de ecclesia Salviniaci in honore sancti Stephani consecratum Dedit etiam idem presul predictis canonicis alodum quemdam sibi ab Antidio consanguineo suo eo tenore dimissum in eodem pago Nevernensi et in villa Prisco situm clausum videlicet sibi coherentem cum terra et prato et silva et quidquid illi olim Antidius dimisit et ipse postea ab eleemosynariis suis comparavit ipsis canonicis possidendum perpetuo dimisit Deinde hac donatione ex animo facta et testamento scripti corroborata hanc legem et tenorem ipse pastor summo interdictu ipsis canonicis imposuit ut de ecclesiis jam dictis terraque nec occasione beneficii seu cujuslibet oppressionis aliquem cuilibet horum dare seu vendere vel accommodare possint sed perpetuo jure ad stipendium sui victus has teneant et possideant singulisque synodis ex unaquaque sancte matri ecclesie denarios sex investitura persolvant et in die quo transitus illius episcopi advenerit summo studio vigiliarum et missarum officiis sicut mos est in ecclesia pro anima ejus frequentatis et decantatis ex sumptibus illarum ecclesiarum in refectorio communiter vivant et postea pro animabus omnium successorum ejus et sua Deum sanctumque Cyricum assidue rogent et si possibile est pro illis similia faciant Hoc autem magna obsecratione et interdictu ipse prohibet episcopus ut nullus successorum suorum aut quelibet alia persona quidquam ex supradictis rebus ausus sit ipsis subtrahere canonicis Quod si fecerit via Dei omnipotentis damnatus maneat habeatque partem cum Dathan et Abiron et cum eis qui dixerunt Domino Deo recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus Ut autem hec auctoritas majore sit firmitate fulcita non solum memoratus pontifex manu sua sed etiam archiepiscoporum et coepiscoporum provincie manibus auctorizandam et confirmandam tradidit quorum nominibus titulata ab omni sit calumniatorum atque emulorum defensa versutia Actum est in Divionis castro P Natrannus pastor humilisque episcopus subscripsi Sevinnus sancte Senonensis ecclesie archipresul Gibuinus Catalaunensis ecclesie episcopus subscripsi Albero Ludonensis ecclesie episcopus subscripsi Letulfus vocatus Novionensis ecclesie episcopus subscripsi Guedricus Lingonensis ecclesie episcopus Rodulfus Cabilonensis ecclesie episcopus Maginerius levita scripsit vice Teterii decani ante presentiam regis et datavit in mense martio anno XXXII regnante Lotherio rege