Charter Document - 02270003

Charter Document - 02270003


Charter Number: 02270003
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 0849
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Auctoritas divina testatur ut episcopi per diversa loca constituti licentiam habeant res ecclesiarum secundum canonicam auctoritatem cum Dei amore et reverentia distribuendi et ordinandi videlicet canonicis monachis sanctimonialibus pauperibus juxta creditam sibi dispensationem Ideoque ego in Dei nomine Herimannus Nevernensis ecclesie indignus episcopus ob amorem et reverentiam Dei omnipotentis sanctorumque martyrum Cyrici et Gervasii presentialiter constituo atque diuturnis temporibus inconvulsum manere decerno villas scilicet cum mancipiis aliisque rebus ad eorum stipendia qui in sanctis locis Deo serviunt sive servituri sunt Fuit enim olim ipsa civitas cum aliis sue parrochie locis nobiliter et canonice ordinata sed propendiente hostium perturbatione regumque discissione res ipsius ecclesie convulse et dilacerate extiterunt sicut plurimis cognitum est omnisque ordo religionis funditus annulatus Sed domnus Karolus invictissimus Augustus clementia Dei tactus partim ex rebus memorate ecclesie reddidit Hieronymo episcopo ad sacra loca restauranda vel munienda que loca dum canonice restaurare vellet migravit ex hac vita Postmodum Jonas episcopus antecessor noster in quantum potuit et tempus dictavit in ipsa ecclesia laborare non distulit Nos vero Dei adjutorio fulti hoc quod illi constituerunt observavimus et tam ex rebus ipsius ecclesie quam ex nostris propriis augmentare juxta nostram exiguitatem non distulimus Primum ergo infra civitatem constituimus canonicos LX eorumque stipendiis has perpetualiter habendas delegavimus villas Patriniacum Germiniacum Salviniacum Viringium Wariniacum cum omnibus earum appenditiis Proprium vero nostrum id est Patriniacum cum ecclesia et edificiis omnibusque suis adjacentiis totum et ad integrum eis dedimus sicut carta donationis quam eis fecimus continetur Ex proprio quoque nostro in pago Nivernense et in agro Morvin dedimus eis ecclesiam in honore sancti Salvatoris in loco qui dicitur Montilius cum omnibus suis appendiciis in loco qui vocatur Lions ecclesiam in honore Sancti Cyrici cum adjacentiis suis in loco qui vocatur Calidusfons quidquid ibi habuimus et villam Coloriam cum ecclesia sancti Martini nec non et ea que Hildradus comes ipsis canonicis in villa Arcus dedit et ex proprio Hermodi abbatis avunculi mei dedimus eis mansos VI in pago Nivernense et Avalinse Dedimus etiam juxta murum civitatis mansum cum vinea quem de Bernone comparavimus necnon et vineas infra extraque civitatem que sunt de ratione sancti Cyrici Insuper quecumque divina pietas eidem ecclesie in futurum conferre voluerit tam per nos quam per alios quosque Preterea in monasterio sancti Martini constituimus canonicos XVI eorumque stipendiis dedimus villam seu campum cum integritate sui et in villa Artado mansos quatuor in Orbado unum in villa Bordenago quicquid predicte ecclesie Ragenfredus quondam vocatus episcopus dedit et medietatem vinee que adheret eidem ecclesie In pago Patriniacense dedimus eis mansos quinque ex proprio nostro cum mancipiis rebusque ad se pertinentibus causa sepulture nostre In monasterio sancti Aniani constituimus monachos et in monasterio sancti Genesii sanctimoniales et res ad easdem cellas pertinentes cum integritate reddimus confirmamus Volumus ut habeant licentiam una cum consensu et voluntate sui pontificis ex seipsis eligendi abbatem vel abbatissam si tamen tales inibi reperti fuerint sin alias episcopus secundum suam dispensationem undecumque dignum duxerit ordinet eis abbatem vel abbatissam Cetera sancta loca vel cellas quantum divina clementia largiri dignata est et possibilitas suppetit restaurare curavimus Si autem successores nostri eisdem locis aliquid augmentare voluerint in eorum maneat arbitrio Verumtamen ea que a nobis et a sanctis patribus nostris canonice ordinata sunt inviolabiliter ita permanere concedant simulque per Deum et propter Deum omnes successores nostri obtestamur ut nullus de locis supra nominatis cuiquam laico homini beneficiario jure tribuant sed liceat ea sub prefatis testamentis habere Hospitum denique loca non longe a nostra civitate duo constituimus unum ad pauperes recipiendos alterum ad nobiles viros undique confluentes tam ex nostro proprio quam ex rebus et nonis et decimis ejusdem ecclesie Si quis vero quod minime futurum credimus extiterit tergiversator et hec que a nobis canonice acta sunt convellere ac destruere voluerit in adventu domini anathematis sententia puniatur si non resipuerit Et ut hec auctoritas Dei et nostra pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem manu propria eam subter firmavimus et sanctorum patrum nostrorum manibus roborandam esse decrevimus