Charter Document - 02270002
Charter Number: | 02270002 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Cyr de Nevers |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0843 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Ceterum nos pro utilitate sancte Dei ecclesie et repugnatione inimicorum nostrorum ipsum locum valde oppressimus Deinde contra eosdem inimicos et infideles sancte ecclesie et regni nostri bellico apparatu decertantes Deo imprimis concedente et sanctorum illius loci intercessione succurrente atque ut credimus oratione servorum Dei in prefata ecclesia deservientium satis juvante prout voluerimus et necessitas exposcebat victoriam plenitus consecuti sumus [Pro quo nos sancimus prompto animo satisque libenter concessimus] Nos denique divinam super nos utcumque provocemus misericordiam quod deprecatus est non negavimus sed prompto animo concessimus et quia ex illo loco exeuntes divino adjuti subsidio [] inserui placuit nobis una cum consultu fidelium nostrorum in primis jam dicte ecclesie electione ut neque nos neque ullus successorum nostrorum ibi ullum instituat nisi ab ipsis loci incolis pastorem electum Dumque memoramus quoniam fideliter milites ejusdem loci nobiscum contra hostes nostros solatia prebuerunt et simul se nobiscum tradiderunt periculo placuit nobis auctores atque electos ejusdem sedis movere ut nullus eorum presumat aliquem illorum aut ullum de heredibus ipsorum degradare et beneficia tollere nisi prius in causis palatinis fuerit adductus et criminali multatione damnatus Deinde nostre auctoritatis hoc scriptum speciali conditione fieri jussimus per quod eas res que antiquitus videntur ad ipsam ecclesiam pertinere et quas avus et equivocus noster ejusdem loci pontifici Hieronymo reddidit et postea adquisivit et que moderno tempore possidet sive que divina pietas ibi largiendo voluerit augere delegantes denuo confirmamus nostris etiam futurisque temporibus mansurum esse volumus ut ipse et successores sui quiete teneant sub jure ac potestate nostre firmitatis cum ecclesiastica institutione Sed et concedimus ibidem auctoritate regia omnes res ejusdem ecclesie que quondam fuerunt ab ea abstracte et quas modo nostri indominicati vassalli tenent tali ratione ut quia ipsi nobiscum dimicaverunt fideliter in vita sua tantum cum consensu supradicti episcopi eas teneant post mortem vero illorum absque ulla contradictione ad eumdem locum perveniant interdum namque vestituram nonas et decimas ipsa ecclesia inde recipiat Excipimus autem hoc quod comes ejusdem potestatis habere debet Precipimus autem atque jubemus ut nullus judex publicus Signum Caroli gloriosissimi regis Pridie idus Januarii anno tertio indictione VII regnante Carolo gloriosissimo rege Actum in Dei nomine feliciter