Charter Document - 02260134

Charter Document - 02260134


Charter Number: 02260134
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis frater Johannes monasterii Morensis abbas humilis totus que ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverint universi quod cum quedam domus sita apud Cherrivei que fuit Thiegerii de Cherrevei hominis ecclesie monasterii Arremarensis scilicet domus lapidea cum porprisio sita juxta Galterum filium Martini de la Ruelle ex una parte et juxta Petrum ex altera teneretur ecclesie nostre in tribus denariis censualibus annuatim nos ad preces et requisitionem venerabilium religiosorum abbatis et monasterii Arremarensis dictam domum dictis religiosis quitavimus et quitamus et totaliter liberavimus et liberamus a tribus dictis denariis consualibus et a quacumque servitute dicta domus ecclesie nostre tenebatur volentes et concedentes quod dicti religiosi dictam domum cum porprisio liberam et a nobis ab omni conditione servili qua nobis seu ecclesie nostre tenebatur liberatam teneant et possideant in perpetuum pacifice et quete tali tamen conditione quod dictus Thiegerius tres dictos denarios censuales in quibus dicta domus nobis seu ecclesie nostre tenebatur nobis assignavit super quamdam peciam vinee quam peciam vinee dictus Thiegerius liberam tenebat et que totaliter libera erat que dicta pecia vinee sita est apud Cherrivei in loco qui dicitur Vaus savoir juxta vineam domini Roberti militis ex una parte et juxta vineam Aveline de Cruce ex altera promissentes bona fide quod nos contra hujusmodi quitationem et liberationem per nos vel per alium nunquam veniemus in futurum In cujus rei testimonium et munimen sigillum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCCLXX secundo mense decembri